Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM molle, ictuumque numerum duritiem exhibiturum.

Verum plurima corpora diverſa gravitate ſpecifica donantur,
nec ſub eodem volumine eandem quantitatem corpoream compre-
hendunt, adeoque cum parallelopipeda æque magna diſſecan-
tur, non eadem quantitas corporea dividitur, ſed graviorum
major, leviorum minor, unde ictuum in cuneum illapſorum quan-
titas duritiem exhibere non poterit corporum. niſi dividantur per
gravitatem corporum, quotientes tum exhibebunt durities quæſi-
tas: Ut ictus corporis percutientis cuneum ſemper foret æqualis,
adhibita fuit Machina percuſſoria, quam exhibet Tab. XXVIII. fig. 3, ex filo H K A ſuſpenſus fuit globus eburneus A, qui elevatus
continuo uſque ad normam exſtantem B, indeque dimiſſus, ſemper
cadebat cum eadem velocitate, iiſdemque viribus in cuneum C D. ſollicite cautum fuit, ut hujus globi centrum oſcillationis directe
ſemper percuſſerit cuneum C D; erat G parallelopipedum plum-
beum 100 librarum, ut foret immobile, & orbatum elaſticitate ex
ictu oriunda: E F exhibet parallelopipedum tranſverſe ſecandum: C D eſt ferreus cuneus, cujus acies primo reddita fuit politiſſima,
atque inclinata planities lævigatiſſima & plana: manu detinui cu-
neum C D, ut eadem vi applicaretur corpori E F, nec reſiliri poſ-
ſet facto ictu, ſuftinebatur tamen inferius a plano, ut accuratiſſi-
me ab A feriretur: certo ictuum numero abſoluto deprehendebam
ultimum non requiri tantum, ac priores fuerant, ad corporis in-
tegram diſciſſionem, tum globus ex minori altitudine elevatus fuit,
indeque fractiones ſurrexerunt, quæ ſimul cum numero ictuum
deprehenduntur in ſequenti Tabula: bis modo contigit cunei aciem
fuiſſe acuendam, quod fieri adeo ſollicite non potuit, quin quædam
immutatio fuerit inducta ſuperficiei, impediens quominus tentamina
poſteriora cum prioribus accuratiſſime conveniant; ne decipiam,
malui defectus annotare, præſtare hoc opinor, quam inani jactan-
tia ignaros fallere: ecce Experimentorum eventum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer