Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM facile determinari poterit, quanta requiratur craſſities tubi con-
ſtruendi ex ferro aut cupro, quæ datæ diametri & longitudinis ſuf-
ficit reſiſtendæ preſſioni aquæ.

665. CAPUT DECIMUM.
Tentamen de corporum Duritie.

Si doctrina Cohærentiæ firmorum parum huc uſque cognita ſit,
eſt profecto Durities multo minus adhuc a mortalibus explo-
rata; quod prima fronte magis mirandum, quam hoc Thema cum
curâ excutienti, apparebit, graviſſimis & inſolubilibus difficulta-
tibus ſeſe perpetuo offerentibus: quamobrem nonnulla, Duritiem
ſpectantia annotans, nequaquam ab imis fundamentis eam aggreſ-
ſus, appellavi modo hoc caput Tentamen de corporum duritie.

Dura vocamus, quorum partes adeo firme ſecum cohærent, ut
non niſi vi, quæ magna nobis videtur, a ſe mutuo avelli queant: Mollium partes viribus minoribus cedunt ſeparanturque: Inter duriſ-
ſima ponuntur adamas, gemmæ pretioſæ pellucidæque, ſilices: minus dura ſunt vitrum, plurimi lapides, chalybs, metallaque non-
nulla: Mollia ſunt ſericum, partes membranaceæ animalium,
cannabini funes, & innumera alia: Quoniam igitur durorum par-
tes fortius quam corporum mollium cohærent, nonne videtur,
maſſam æque gravem, aut æque craſſam corporis duri firmiorem
fore quam mollioris maſſa eſt, eodem explorata modo? ita ratioci-
nium ſuaderet, verum id non perpetuo obtinere experientia ſug-
gerit, paradoxo hic latente: Vitrum exemplo inſerviat, quod du-
ritie inſigni donatum, & cujus partes ſecum valde cohærentes, etiam
ſe fortiter attrahunt, maſſamque cohærentem componere debe-
bunt: Sericum, Chordæ ex animalium inteſtinis factæ, funis can-
nabinus mollia ſunt corpora vitri reſpectu; ſi igitur ex vitro at-
que ex Serico, chordis, cannabe. cylindri æque craſſi formen-
tur, qui ſecundum longitudinem tracti rumpantur; quis horum
maxime quis minime, cohærebit? fortiſſimum videtur fore vitrum,
duris compoſitum ex partibus; at viribus longe minoribus frangitur,
quam cannabis, chorda aut Sericum: intueamur enim Experi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer