Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM 0, 25 pollic. & 0, 35 pollic. fractum fuit a libris 20.

658. EXPERIMENTUM CCXLIII.

Parallelopipedum Tiliæ 12 pollic. longum, cujus latera erant
0, 34 poll fractum fuit a libris 81.

Hæc ſunt prima Experimenta in hac doctrina firmitatis corpo-
rum compreſſorum, quæ utinam â poſteris promoveatur examinan-
do Lapidum, laterum, metallorum, oſſium, aliorumque corpo-
rum Cohærentiam! nam utilitatem generi humano afferet inſignem; nec univerſales dari Regulæ, nec demonſtrari poterunt univerſales
eſſe, prius quam innumera Experimenta inſtituta ſint: Ex noſtris
nonnullas ſequelas deducemus, quæ in iis Lignis veræ ſunt, an
quoque in aliis, ignoro?

1°. Sequitur ex omnibus Experimentis hujus Capitis, Lignum per-
pendiculariter ad horizontem erectum eo minus ſibi impoſiti pon-
deris geſtare poſſe, quo longius exiſtit: unde in omni ſimili caſu,
in quo premitur ſecundum longitudinem a cauſâ quâcunque ſem-
per eo minus reſiſtet viribus prementibus, quo longius erit.

2°. Neque eſt Lignum immenſi roboris ad onera ſuſtinenda. quam-
vis ſit rectiſſimum, atque deorſum perpendiculariter prematur ſe-
cundum fibrarum ſuarum decurſum, cum omnia parallelopipeda
examinata vi minori, quam libris 200 diffracta fuerunt.

Sed paulo propius Cohærentia horum corporum examinari ad-
huc poterit, & explorari quænam ſit proportio reſiſtentiæ poſito
eodem Ligno diverſæ longitudinis, ſed ejuſdem craſſitiei: tum quæ-
nam detur poſitis craſſitiebus & longitudinibus diverſis.

659. PROPOSITIO CXVIII.

Vires reſiſtentiæ Lignorum ejuſdem craſſitiei, ſed diverſæ lon-
gitudinis, perpendiculariter ad horizontem erectorum & a ponde-
ribus directe impoſitis æquabiliter deorſum preſſorum, ſunt proxi-
me in ratione duplicatâ inverſa longitudinum.

Nam parallelopipedum Quercicum Experimenti CCXXII. , 18
pollices longum fractum fuit a libris 23. idem parallelopipedum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer