Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Et comparando Experimentum CXCIV cum CCXII. apparet
parallelopipedum CCXII fulcris libere impoſitum ex medio geſta-
turum pondus libr. 13 {8580/96148}. nunc autem foraminibus exceptum ge-
ſtavit libras 68, adeoque fere quintuplo plus.

626. EXPERIMENTUM CCXIII.

Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus fuit 0, 34 pollic,
ſuſtinuit ex medio appenſas libras 40, a quibus elapſo tempore
frangebatur.

627. EXPERIMENTUM CCXIV.

Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus erat 0, 40 pollic. fractum fuit a libris 62 ex medio appenſis.

628. EXPERIMENTUM CCXV.

Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus 0, 50 pollic. te-
nuit ex medio appenſas libras 75, a quibus tamen frangebatur tem-
pore elapſo.

Comparando Experimentum CCXIII cum CCXIV, videtur
Cohærentia utriuſque parallelopipedi minor quam in ratione com-
poſita ex ſimplici latitudinis & duplicata altitudinis, quippe Co-
hærentia Experimenti CCXIV. tum obſervanda fuiſſet libr. 65 {5240/39304}
quæ tamen modo fuit libr. 62. & comparando Experimentum
CCXIII. cum CCXV, iterum regnat minor in Cohærentia ratio,
quam quæ conſtat ex ſimplici latitudinis per duplicatam altitudi-
nis, quippe tum parallelopipedum Experimenti CCXV ſecun-
dum proportionem ferre debuiſſet libras 127 {8302/39304}. cum modo geſta-
vit libras 75.

Et comparando Experimentum CCV cum CCXIII. ſuſtinuiſſet
parallelopipedum Exper. CCXIII libere fulcris impoſitum ex ſui
medio pondus libr. 15 {5292/7514}. nunc foraminibus utrimque exceptum
fere triplo plus ex medio geſtavit, tulit enim libras 40.

Et conferendo Experimentum CCVI. cum Exper. CCXIV. tu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer