Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Primo obſervamus in comparatis his binis Experimentis Cohæ-
rentiam non eſſe in ratione compoſita ex duplicata altitudinis & ſimplici latitudinis, quippe tum parallelopipedum 0, 50 poll. altum
latumque debuiſſet ſuſtinere libras 87 {1354/1408}, cum ruptum fuerit a
libris 62. adeoque aberratio a regula ſuperius aſſumta hic datur ingens.

Secundo ſi comparemus Experimentum CCII. cum Exp, CCIX. ingentem diſcrepantiam, inter utramque Cohærentiam corporis
libere fulcris impoſiti, & utrimque foraminibus incluſi, notamus,
nam parallelopipedum Exp. CCIX, ſi utrimque fulcro libere fuiſſet
impoſitum, ex medio ſui tantum geſtaſſet pondus libr. 22 {12034/21853}. ſed
tulit libras 49. plus; adeoque ultra duplo majorem gravitatem. Et
ſi comparemus Experimentum CCIII. cum Exp. CCX. notamus, ſi
hoc parallelopipedum libere utrimque fulcris fuiſſet impoſitum, tan-
tum id geſtare potuiſſe libr. 39, {713/1033}. cum tamen a foraminibus ex-
ceptum tulerit libr. 62. quod pondus non eſt duplum prioris,
quamobrem inter hæc Experimenta magna regnat anomalia, veluti
in omnibus deſcribendis infra quoque deprehendi.

624. EXPERIMENTUM CCXI.

Parallelopipedum Ulmi, cujus quodlibet latus erat 0, 35 pollic. fractum fuit a libris 34 ex ſui medio pendentibus.

625. EXPERIMENTUM CCXII.

Parallelopipedum Ulmi, cujus quodlibet latus fuit 0, 42 pollic. fractum fuit a libris 68 ex medio applicatis.

Comparando iterum hæc Experimenta inter ſe notamus, Cohæ-
rentiam non dari in ratione compoſita ex ſimplici latitudinis & dupli-
cata altitudinis, quoniam tum Cohærentia Exper. CCXII. obſervan-
da fuiſſet libr. 58 {32042/42875}, quæ fuit libr. 68. adeoque major.

Et comparando Experimentum CXCIII. cum CCXI. apparet pa-
rallelopipedum Exp. CCXI. fulcris libere impoſitum ex ſui medio pon-
dus laturum librarum 9 {13475/31850}. quod exceptum utrimque a foramini-
bus ex medio tulit libras 34. adeoque ultra triplo plus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer