Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM 36. depicta, in cujus aſſeribus lateralibus A A inſculpta ſunt fora-
mina diverſæ amplitudinis, quibus parallelopipeda examinanda im-
miſſa fuerunt.

Omnia parallelopipeda, quæ his Experimentis inſervierunt,
erant ex bono ligno abſque nodis, fibriſve flexuoſis electa, ex eo-
dem diſſecta aſſere, quæ ejuſdem Ligni fuerunt, imo ex eodem
aſſere, qui parallelopipeda, in priori Capite examinata, præbue-
rat, ut melius comparari poſſet Cohærentia illius modi cum hocce: Memoravi ſupra, diſtantiam amborum aſſerum A A, in machina
deſcripta eſſe 18 pollic. Rhenol. adeoque conſtans erit fulcrorum
diſtantia in Experimentis deſcribendis: Omnia parallelopipeda
longitudinis 2 pedum facta ſunt, ut utrimque paulum ex forami-
nibus eminerent, horumque medio appenſus funis cum annexis
ponderibus, quæ perpetuo ſed pedetentim aucta fuerunt, donec
lignum fregerint.

622. EXPERIMENTUM CCIX.

Sumtum fuit parallelopipedum Piceæ, altum 0, 40 pollic. latum
0, 44 pollices, quod foraminibus immiſſum ex medio ſuſtinuit li-
bras 49 {1/2}. tumque frangebatur; antea tamen inſigniter in medio de-
primebatur, non autem tantopere ac cum libere binis impoſitum
erat fulcris; extrema, quæ binis foraminibus inſederant ſigna im-
preſſionis receperant ab oris foraminum, quia enim ora interior & inferior foraminis fulcrum fuit, impreſſa erat parallelopipedo, ſed
aſſurgenti ejus extremo obſtiterat ora foraminis ſuperior & exte-
rior, quæ hinc etiam notam impreſſionis cum parallelopipedo com-
municaverat; hoc obſervatum fuit in omnibus Experimentis ſequen-
tibus, ſemel id indicaſſe ſufficiat.

623. EXPERIMENTUM CCX.

Parallelopipedum ejuſdem Piceæ altum 0, 50 pollic. latum quo-
que 0, 50 pollic. eodem modo examinatum, ſuſtinuit ex ſui medio
libras 62, a quibus elapſo minuto, fractum fuit.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer