Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

619. PROPOSITIO CXVI.

Tab. XXVII. fig. 9. Si detur corpus Z B M A N, cujus baſis
borizontalis Z B M B ſit duplex parabola, cujus vertex B, axis
B B, erit boc corpus utrimque in Z & M ſuffultum ubivis æqua-
lis Cohærentiæ.

Quia altitudo hujus corporis eſt = B C & in omni puncto eadem,
erit Cohærentia uti eſt latitudo B B, b b. ſed eſt ex natura parabo-
læ, uti B B ad b b, ita B M q . ad Z b X b M. eſt autem momentum
ponderis in B ad illud in b. uti B M q ad Z b X b M adeoque uti Co-
hærentia: erit ergo hoc ſolidum ubivis æqualis Cohærentiæ.

620. PROPOSITIO CXVII.

Tab. XXVII. fig. 15. Sit B A F triangulum, baſis ſolidi, atque
A C C F parabola, cujus axis A B, vertex A, erit boc ſolidum
ubivis æqualis Cohærentiæ, modo fulciatur utrimque in A F
& B.

Fiant enim ſectiones G D, K L perpendiculares in baſin A F B. erit Cohærentia in D G ad K L, in ratione compoſita ex duplicata
D G ad K L, & D E ad P L: eſt vero D E ad P L: : B D, B L. & D G q ad K L q : : F D, F L. quare rationes Cohærentiarum in ſectio-
nibus D G, K L reducuntur ad rationes F D, ad F L, & D B ad
L B. hoc eſt F D X D B & F L X L B. ſed momentum ponderis ap-
plicati in D G, eſt ad momentum ejuſdem applicati in ſectione K L,
uti F D X D B, ad F L X L B. quare momentum ponderis eſt in
qualibet ſectione ad Cohærentiam in eadem ratione, hoc eſt ſoli-
dum ejuſdem ubivis reſiſtentiæ.

Appendicis inſtar huic Capiti adnectam quædam Experimenta ab
aliis inſtituta, ut corporum firmitas cognoſcatur: Sumſit Mariot-
tus virgam vitream cylindricam, diametri 1 {3/4} lineæ, longitudinis
11 pollic; quam impoſuit duobus fulcris, 9 pollices a ſe remotis,
ex medio pondus libræ 1 {3/4} ſuſpenſum, cylindrum fregit.

Sumtum fuit parallelopipedum Glaciei, longum 15 pollices, la-
tum 4, altum 3 {1/3} pollic. hoc horizontaliter impoſitum binis fulcris

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer