Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Unde error Pardieſii liquet, qui Prop. VIII. de viribus moven-
tibus dixerat, corpora ſuffulta in duobus extremis duplo majo-
rem vim habere, ac iſta, quæ affiguntur uno ſolum termino, li-
cet alias æque craſſa & æque longa ſint.

Corol 1. Si ergo pondus P fuerit maximum, quod applicari poſ-
ſit ſolido F S una ſui extremitate parieti infixo, erit idem pon-
dus P maximum, ex medio X ſolidi pendendum producti ad qua-
druplo majorem longitudinem, & utrimque fulcro impoſiti.

Corol. 2. Vel ſi ſolidum F S utrimque innixnm fulcro, accepe-
rit latitudinem quadruplo minorem F G, retenta eadem longitudi-
ne G S: aut ſi acceperit altitudinem duplo minorem, retenta ca-
dem latitudine & longitudine, poterit ex medio X geſtare idem
pondus P, quod quoque maximum erit.

606. PROPOSITIO CIII.

Tab. XXIII. fig. 40. Si parallelopipedum, priſma, vel Cylindrus
fuerit impoſitus duobus fulcris A & B, & pondus P ex medio C
ſuſpenſum ſit maximum, id ex alio loco E, propiori alterutri ex-
tremo ſuſpenſum, non erit maximum, poteritque ex E pondusma-
jus ſuſpendi, quod erit ad pondus ex C geſtatum, uti quadratum
A C ad rectangulum A E B.

Nam Cohærentia ſolidi æque craſſi eſt in puncto E eadem quæ
in puncto C, adeoque momentum fulcri A ſuſtinentis pondus ex
medio C, eſt ut A X A C. & momentum fulcri B uti B X B C. Sed momentum fulcri A ſuſtinentis pondus ex longitudine A E eſt
uti a X A E. a diſtinctionis ergo ponitur, & momentum fulcri B
ſuſtinentis pondus ex B E eſt ut b X B E. b etiam diſtinctionis er-
go ponitur: hinc erit A X A C = a X A E. & B X B C = b X B E. & multiplicatis quantitatibus æqualibus per ſe erit A B X A C X B C
= a b X A E X B E. unde A B ad a b: : A E X B E: A C X B C. ve-
rum uti ſunt inter ſeproducta actionum vel reſiſtentiarum fulcrorum,
ita ſunt Cohærentiæ locorum intermediorum in E & C, & ita quoque
ſunt pondera ab iisdem locis geſtanda, quare pondus inC, erit ad pon-
dus geſtandum in E, uti A E X E B. ad A C q . adeoque pondus P,
quod ex C ſuſpenſum erat maximum, ex E ſuſpenſum non erit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer