Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

604. PROPOSITIO CII.

Tab. XXIV. fig. 14. Si detur Cylindrus, priſma, vel paralle-
lopipedum E F G S, quod uno extremo E F G parieti infixum, ab
altero extremo S ferre poteſt pondus ‘P, quod eſt maximum; im-
poſitum idem ſolidum duobus fulcris N. V. poterit ex medio X ge-
ſtare pondus P quadruplo majus quam ante, non conſiderata ſolidi
gravitate.

Nam ſi pondus P poſſit ferri ab extremo S ſolidi F S uno ſui ex-
tremo parieti infixi, poterit pondus duplo majus quam P geſtari
ex X dimidio ipſius G S. poſito proinde ſolido ſuper duobus fulcris
N, V. & pondere P in medio X, idem eſt ac ſi duorum vectium
E X, V X extremis appenderetur, adeoque cum duplum pondus
P ex vecte E X ferri poſſit, itidem duplum pondus ex vecte V X ge-
retur, quamobrem quadruplum pondus P ab utroque ſimul ferri
poterit ex medio X.

Quoniam hæc Propoſitio parum paradoxa videri poſſet, eam
lubuit confirmare ſequenti Experimento.

605. EXPERIMENTUM CCVIII.

Sumtum fuit parallelopipedum Quercicum rectangulum, cujus
quodlibet latus erat, o, 21 pollic. tum bina fulcra 9 pollicibus a ſe
removebantur, in medio appenſum fuit pondus, qûod pedetentim
auctum ad libras 6 + unc. 1. + drachm. 5 {1/2} valde inflectebat & frangebat parallelopipedum: deinde partem ejuſdem parallelopipe-
di immiſi foramini machinæ divulſoriæ, ut horizontaliter pone-
retur, ejus extremo appendi pondus, quod valde quam inflecte-
bat, unde removendum fuit continuo, ut ejus directionis linea a
foramine ſemper diſtaret 9 pollicibus, ad id requirebatur longitu-
do 14 pollieum, cujus extremo pondus 199 drachmarum appen-
ſum, parallelopipedum inflexit, ut modo diſtiterit 9 pollicibus a
foramine, tumque ſimul diffregit: ſed ſunt 195 {3/8} drachmæ pondus
ſubquadruplum prioris, quod cenſeri poteſt idem ac 199 drachmæ
in Experimento, adeoque penitus confirmatur Propoſitio.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer