Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM libris 13 {1/2}, pedetentim impoſitis, valde inflectebatur introrſum, & frangebatur, quia autem diſtantia binorum aſſerum A A, A A ſemper
manebat eadem, diſtantia ponderis ab utroque fulcro ſemper fuit
quoque eadem, ſive 9 pollicum, ut & in omnibus Experimentis.

579. EXPERIMENTUM CLXXXVIII.

Secundum parallelopipedum Quercicum fuit altum 0, 40. pollic: quod in medio fractum ab appenſis libris 23 {1/2}.

580. EXPERIMENTUM CLXXXIX.

Tertium parallelopipedum Quercicum fuit altum 0, 52 pollic: quod in medio fractum fuit ab appenſis libris 31 {1/2}.

581. EXPERIMENTUM CXC.

Quartum parallelopipedum Quercicum fuit altum 0, 58. pollic: & in medio ſolvebatur a libris 32 {1/2}.

582. EXPERIMENTUM CXCI.

Quintum erat 0, 68 pollic: altum, quod ante fracturam ſuſtinuit
libras 50 {1/2}.

Capta fuerunt hæc Experimenta cum parallelopipedis diverſæ al-
titudinis, ut conſtaret, an hoc modo examinatum Lignum cohæ-
reret in ratione duplicata altitudinis, calculo ſubducto hæc inven-
ta fuerunt.

Altitudines Lignorum # 33. # 40. # 52. # 58. # 68.
Altitudinum Quadrata # 1089. # 1600. # 2704. # 3364. # 4624.
Pondera in Experimentis # 13 {1/2}. # 23 {1/2}. # 31 {1/2}. # 32 {1/2}. # 50 {1/2}.
Pondera ex Calculo # 13 {1/2}. # 19 {101/121}. # 33 {63/121}. # 41 {55/121}. # 57 {39/121}.

Ad Calculum Experimenta propinque accedunt, ab eo tamen
aberrant, quod vel ab inæquali Ligni Cohærentia per totam ſub-
ſtantiam, vel â flexilitate fibrarum variâ pendere poteſt, quibus
obſervatis ad aliorum Lignorum examen properandum eſſe judicavi,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer