Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Eſt momentum potentiæ A applicatæ vecti A b = A X A b. Eſt
momentum alterius potentiæ A, quam diſtinctionis ergo vocabo
= a appenſæ vecti AB. = a X AB ambarum potentiarum momenta
producere coſdem effectus ſupponitur, hoc eſt frangere ſolidum,
adeoque ſunt æqualia: unde A X A b = a X A B. Eodem modo
potentia C applicata vecti C b habet momentum = c X C b. alia
potentia applicata eidem extremo C, vocetur D, hæc agens in
longitudinem CB. habet momentum = D X CB. quæ ambo mo-
menta potentiarum eoſdem effectus edentium, nempe fracturam
ſolidi, ſunt æqualia.

adeoque A X Ab = a X A B. & C X Cb = D X C B. ducendo has quantitates æquales in ſe
fit A C X Ab X Cb = aD X AB X CB. & ponendo in proportione
erit AC, aD: : AB X CB, Ab X Cb.

Corol. Ergo productum potentiarum ſolidum frangentium & ex-
tremis A & C appenſarum, ſemper erit eo majus, quo fulcrum D
propius extremitati alterutri A aut C ponitur: minimum vero eſt,
poſito in medio d.

577. CAPUT SEPTIMUM.
De Cohærentia reſpectiva ſolidorum duobus fulcris
impoſitorum.

Eſt examen de Cohærentia reſpectiva firmorum corporum, quæ
utraque extremitate fulcro imponuntur, non exiguæ utilita-
tis, quoniam ex trabibus utrimque ſuffultis pondera graviſſima ſæpe
ſuſpenduntur, aut onera medio earum imponuntur; adeoque Co-
hærentia maxima deſideratur determinanda, ut trabs tenuis ferat
tuto pondus maximum; tum ut ex arbore trabes illius generis ſece-
mus, quæ minima Ligni quantitate conſtant, & tamen ſint for-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer