Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM rallelopipedum A E F D, quod vix vix reſiſtat ſuo ponderi.

Sit a e = e o, & vocetur a. a k = b. A D = d. A E quaeſita ſit = x.

Erit parallelopipedum a e o k = a a b. ejuſque momentum ex gra-
vitate = {1/2} a a b b. Cohærentia baſeos = a 3 parallelopipedum quæſitum
F D eſt = d x x. ejuſque momentum ex gravitate = {1/2} d d x x. Cohæ-
rentia baſeos = x 3 . debet eſſe momentum ex gravitate utriuſque pa-
rallelopipedi ad Cohærentiam ſuam in eâdem proportione, adeo-
que {1/2} a a b b, a 3 : : {1/2} d d x x. x 3 . multiplicatis extremis & mediis
per ſe, ſit {1/2} a a b b x 3 = {1/2} a 3 d d x x. diviſo utroque termino per {1/2}
a a x x, fit b b x = a d d. ergo x = {a d d: /b b} ſive b b. d d: : a. x.

Scholion. Hoc modo breviſſime Problema ſolvitur, quod Ga-
lilæus ſubtile & operoſum vocat, cujus inventioni haud exiguum
tempus ſe impendiſſe fatetur; pulcerrimas inde interea elegit ſeque-
las: nempe fieri non poſſe per artem, nec per Naturam, ut ma-
chinæ augeantur ad immenſam vaſtitatem, vel ut navigia, pala-
tia, templa exſtruantur vaſtiſſima, quorum remi, antennæ, tra-
beationes, catenæ ferreæ, reliquæve conſiſtant partes: imo nec
Naturam arbores immenſæ magnitudinis producere poſſe, cum ipſa-
rum rami proprio pondere tandem inflecterentur & frange-
rentur: ſicut ipſi etiam foret impoſſibile hominibus, equis, aut a-
liis animalibus oſſa concedere ita conſtructa, ut ſubſiſtere, & ha-
bita proportione, munia ſua obire queant, cum talia animalia in
immenſam augenda forent altitudinem, niſi materia adhibeatur,
quæ ultra vulgarem & dura ſit & reſiſtens, aut talia oſſa ad eam
deducanter craſſitiem, quæ omnis proportionis expers monſtro-
ſum reddat animal: Ut hoc aliquo confirmetur exemplo, os femo-
ris humanum ſumatur, cujus craſſities quidem inæqualis eſt, ſed po-
natur diameter unius pollicis, & longitudo ſesquipedis, quæro quan-
ta deſideretur alterius triplo longioris oſſis diameter, ut Cohæren-
tia hujus ſit æqualis priori? Ex hac Propoſitione diameter poſtula-
tur 9 pollicum, ergo ut Gigas formaretur 18 altus pedes, quam
informe monſtrum fieri deberet, cujus os femoris diametrum 9
pollicum habeat: cogita qualis craſſities reliquorum oſſium manum
pedemque conſtituentium erit? ut hoc clarius intelligeretur, Ga-
lilæus ejuſmodi duo oſſa, quorum unum eſt femur vulgaris homi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer