Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. gantur: hac inflexione impediunt quo minus examini Cohærentia
eorum reſpectiva ſubmittatur.

Conveniunt huic loco Experimenta a Mariotto capta, quæ ta-
men non repetii: Cylindrus vitri, diametri {5/3} linearum, longitudi-
nis 6 pedum, infixus foramini horizontaliter, propria gravltate
fuit diffractus.

2°. Cylindrus marmoris nigri, diametri 0, 5 pollicis ad diſtantiam
4 pollicum â foramine ſuſtinuit ab extremo libras 10 {1/2}, a quibus
rumpebatur.

3°. Gladius oblique ſurſum infixus foramini geſtavit ab extremi-
tate libras 68.

4°. Lamina parva ferri albi ſuſtinuit libras 80.

Sed ad alia properemus Tentamina, exploremus in quanam pro-
portione altitudinum, & latitudinum corpora diverſæ craſſitiei co-
hæreant. Hunc in finem parallelopipeda Lignea ex uno & eodem
aſſere confeci, quorum omnium latitudo erat eadem, nempe 0, 26
pollic: altitudine tamen diverſa donabantur: ne autem obſcuritas
maneat, quid latitudinem aut altitudinem vocem, inſpiciatur Tab. XXIV. fig. 14. in qua parallelopipedum X proponitur, cujus E F
altitudo, F G latitudo, G S longitudo appellatur: Parallelopipe-
dum quodlibet uno extremo immittebatur foramini aſſeris querci-
ci, cui accurate conveniebat, & cujus latus infimum perfecte hori-
zonti parallelum ponebatur, hinc quot diverſæ altitudinis paralle-
lopipeda dabantur, totidem diverſa foramina in aſſere exſculpta
erant: alteri extremo parallelopipedi appendebatur pondus, quod
pedetentim auctum inflectebat Lignum, tandem rumpebat; quo-
niam igitur ob inflexionem linea directionis ponderis â foramine per-
petuo imminuebatur, curavi adducendo ad foramen aut reducendo
ab illo funem, ex quo pondus pendebat, ut diſtantia lineæ di-
rectionis ponderis ſemper 9 pollicum fuerit, & ſucceſſus notavi
ſequentes.

473. EXPERIMENTUM CLXII.

Parallelopipedum Quercium, altum 0, 33 pollic. ad diſtantiam 9
pollicum a foramine fractum fuit a libris 5.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer