Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. obſervatur diſtantia lineæ directionis ponderis a foramine, quæ di-
ſtantiatamen accuratiſſime eſt notanda, ut Cohærentiæ abſolutæ & reſpectivæ proportio eruatur: at ope hujus tabulæ facillime & abſ-
que errore conſpicitur directionis ponderis diſtantia.

Præterea tabulam præparaveram, ut ſupra eam depingerem curvas,
quas qualibet inflexione corpora deſcriberent, ut obſervaretur, an
omnes ejuſdem naturæ, an diverſæ forent, & quænam tum obtinerent: unam enim ingenioſiſſimus Bernouillius examinaverat in L’ Hiſt. de L’ Acad. Roy. A° 1705. cujus pulcerrimas proprietates detexe-
rat: Sed in hiſce obſervandis mihi non ſatisfeci, quia lignorum
inflexio diu manet in motu ab eodem pondere, atque perpetuo
quaſi mutatur, cum fibræ corpus componentes non ſimul ex ſe mu-
tuo extrahuntur, quantum debent, ſed ſucceſſu temporis magis
magiſque ſolvuntur: Si tamen rudem obſervationem afferre liceat,
quam fateor non ſecundum rigorem Mathematicum eſſe accipien-
dam; Tot formantur curvæ diverſæ a ponderibus appenſis, quot diver-
ſa Ligna exploravi. Ligna quæ examinibus inſervierunt, erant eadem
ac in Capite II. adhibita, quæ eum in finem tantæ longitudinis
fumta fuerunt, ut iterum in hiſce tentaminibus explorarentur: quamvis quoque alia nova, earundemque arborum ligna præpara-
verim; nam fibræ lignorum in Cap. II. examinatorum erant parum
ex ſe mutuo extractæ, adeoque hinc inde neceſſario fractæ fue-
runt, quod non poterat non Cohærentiam minorem verâ in ſe-
cundo tentamine exhibere: nova ligna non audebam ſubſtituere exa-
minatis, quia etiamſi ex eadem arbore fuerint capta, nihilominus
ex alia parte depromebantur, quam non poteram ponere ejuſdem
eſſe Cohærentiæ cum alia; imo infra oſtendam, hunc ſcrupulum va-
num non eſſe, atque ex eodem aſl [?] ere partes, in diverſa a meditullio
diſtantiâ ſumtas, varia firmitate donari: non tamen notabilem diſ-
crepantiam in hiſce Experimentis obſervavi, uti conſtabit in eorum
deſcriptis eventibus.

Ligna duplicis facta ſunt figuræ, cylindrica & parallelopipeda,
qualia exhibet Tab. XX. fig. 5 & 6. extremitas donabatur exiguo
capite A, impedituro ne funis, ex quo pondus pendebat, decide-
ret ab extremitate inflexi aliquousque ligni.

Omnia ex fractis in Capite II. confecta longitudinem 6 pollicum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer