Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. Vitrum enim ponatur ante oculos, quod inter rigidiſſima huc uſque
cognita numeratur; id nihilominus in fila ductum tenuia, valde
quam flexile obſervatur, uti plumæ ex eo confectæ, tum Tubi ca-
pillares probant, quorum aliquem, 3 pedes longum, in circulum
flectere potui integrum: idcirco antequam vitrum frangitur, par-
tes aliquomodo ex ſe extricantur, ſucceſſive rumpuntur. ſed id
multo clarius videtur in ligno transverſe frangendo: ponamus enim
aliquod, uti in Tab. XXIV. fig. 12. A B K C, cujus latus A B parieti
D B H A E applicatum firmiter, aut infixum ſit, quod a potentia vel
pondere Q deorſum trahatur; hoc antequam frangetur, incurvabitur,
partes ſupremæ 1 B 2 B extrahentur ex ſe ad notabilem uſque diſtan-
tiam, deinde â ſe fatiſcent, cohærentibus tum nihilominus parti-
bus 1 H 2 H, quæ tantundem ac ſuperiores extrahendæ ſunt ante-
quam ſolvantur, ſequuntur tum aliæ propiores ipſi A, quæ minus
adhuc extricatæ, magis extrahendæ ſunt, priuſquam ſeſe relin-
quant, adeoque ſucceſſive fiet partium ſolutio, primo ſuperiorum,
tum mediarum, tandem inferiorum: Hæc flexilitas omnium corpo-
rum & ſucceſſiva abruptio demonſtrant, Galilæi hypotheſin non cum
Experimentis, quæ cum corporibus naturalibus inſtituentur, poſſe
congruere: Cui accedit, quod fibræ corporum, quæ extrahuntur,
eo plus reſiſtunt viribus ſeparantibus, quo plus extrahuntur; eo
minus autem reſiſtunt, quo minus extrahuntur; quamobrem in
corpore ligneo, modo conſiderato, fibræ ſuperiores 1 B 2 B maxime
extractæ, maximâ vi ſe retrotrahent, hoc eſt reſiſtent, minus ex-
tractæ fibræ 1 H 2 H, etiam minori vi ſe retrotrahent, eritque vis
fibrarum retrotrahens ſemper eo minor, quo fibræ propius puncto
A fuerint: Ex quo ſequitur, ab omnibus punctis lateralibus cor-
poris A 2 H 2 B vim reſiſtentiæ admodum inæ qualem contra poten-
tiam Q ſeparare nitentem eodem temporis momento exerceri,
quæ a Galilæo æqualis ſupponebatur: Quamobrem hæ binæ ob-
ſervationes evincunt regulam Galilæi non reſponſuram Experimen-
tis cum corporibus flexilibus inſtituendis, uti etiam eventus com-
probavit, Mariottus enim nonnulla Cohærentiæ abſolutæ & reſpe-
ctivæ inter ſe comparans Tentamina, obſervavit potentiam corpus
transverſe ſeparantem eſſe aliquando {1/3}, aliquando {1/4} illius, quæ
corpus directe fregerat: Inclytus Leibnitſius etiam memoriæ pro-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer