CORPORUM FIRMORUM.
a quibus frangebatur: Convenit hic Experimentorum eventus ſatis
bene cum eo, quem Cl. Reaumurius deprehendit, affirmans ſibi ê
multiplici tentamine conſtitiſſe, unum filum bombycinum ſuſti-
nuiſſe drachmam, nunc drachmam ſesqui, ſed hoc pondus a for-
tiſſimo filo tantum potuiſſe geſtari.
457.
EXPERIMENTUM XCIV.
Fila 57 Serici modo â glomere eodem Chryſalidis evoluta ac in Expe-
rimento XCIII. parum contorta conſtituerunt craſſitiem capillo hu-
mano æqualem, hæc circa duos convoluta aliquousque ſtylos, utro-
bur eorum exploraretur, fracta fuerunt a granis 4845, adeoque quodli-
bet geſtaverat 85 grana: fila contorquebantur in unum, ut craſſities
comparari cum pilo poſſet: evolvebantur iterum cum firmitas ex-
ploraretur; nam minus ponderis geſtaſſent convoluta, uti ſuperius
demonſtratum eſt, atque Reaumurius Experimento probavit: qui
filum compoſuit ex 832 ſericeis filamentis intortis, huic appendere
ſolummodo potuit 640 drachmas, ſive 5 libras, raro 5 {1/2} libras, cum
ponderum ſumma â filis omnibus geſtanda inveniri debuiſſet 1040
drachmarum, tanta debilitatio filo propter contorſionem acceſſit.
458.
EXPERIMENTUM XCV.
Capillus igitur humanus, qui quinquageſies & ſepties craſſior fi-
lamentis bombycinis fuerat circa duos convolutus ſtylos, ſuſtinuit
modo grana 2069, tumque frangebatur: erat capillus ſubtilis, modo
ante e capite evulſus, hominis ſani juveniſque: de Lanis quoque
memorat ſe robur capilli ſui capitis indagaſſe, atque deprehendiſſe
1200 granorum, alium tamen geſtaſſe 1920 grana: quæ diſcrepan-
tia ab ætate, pilorum cultura, craſſitieve varia pendere poteſt.
459.
EXPERIMENTUM XCVI.
Deinde ſeptem elegi recentes ejuſdem hominis capillos, æque
craſſos, quantum microſcopio obſervare licuit, hi in unum contorti
componebant craſſitiem æqualem ſetæ equinæ, etiam modo ante