Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM oportebit, ut prima & tenuiſſima fila parum contorqueantur, & fibrillæ modo tantum comprimantur, ut partes ex ſe non labantur,
ſed attritu contra ſe invicem reſiſtant lubrico motui. Tum requi-
ritur, ut ejuſmodi fila tenuia plurima parallela ſibi ponantur, atque
colligantur in faſciculum cylindricum ope alterius ambientis fili,
ſpirali ductu colligentis, & comprimentis omnia adverſus ſe, quo
unum continuum corpus conſtituant.

Funis ex hiſce parallelis filis compoſitus, erit tanti roboris ac
unquam fieri poteſt; nam ſi illius extremo pondus appendatur,
omnia fila, æque tenſa in faſciculo, nequaquam ſecunda contorſione
debilitata, gerent tantum ponderis, quanta foret ſumma omnium
ſeorſim poſitorum: conſtruxi eo modo funem, cujus circumferen-
tia erat 4 linearum, huic appendi potuerunt libræ 300 imo 320,
cum funis ex iisdem filis, contorſione vulgarem juxta methodum
compoſitus, rumpebatur â libris 160: adeoque duplo cohærentior
funis tam exiguæ craſſitiei evadit, unde procul dubio rudens hoc mo-
do fabrefactus quidem decuplo fortior vulgari rudente foret: Sed
id incommodi habet ejuſmodi textura, ut extimo filo, reliqua
ambiente, diffracto; omnia exſiliant ex maſſa, quæ vix uſui ma-
net ſuperſtes, ſuccurrimus aliquomodo ex nonnullis filis faſciculum
componendo ope ambientis fili, atque iterum aliquos faſciculos
colligendo ope alterius ambientis fili, atque ejusmodi aliquot faſci-
culos iterum combinando ope circumvoluti alterius fili, donec fu-
nis quæſitam craſſitiem acceperit, ſed tum labor nimis multipli-
catur.

454. EXPERIMENTUM XCI.

Ad aliam proinde me converti methodum, ſemper id collineans,
ut fila prima maneant recta, ſibique parallela, quantum fieri poſſet: Oculos ad faſciolas converti, (quas Belgæ vocant Zeelen) quæ
filis parallelis & fere rectis conſtant, filum elegi, per totam ſuam
longitudinem æque craſſum ſatis, quod ſuſpendere fere poterat li-
bras 20: hujuſmodi novem textori tradidi, qui eos ope alterius fu-
niculi texuit in faſciolæ formam: hæc ad machinam divulſoriam
examinata ſuſtinuit libras 175. quod pondus ſatis propinque accedit

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer