Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

445. CAPUT QUARTUM.
De Cohærentia Funis Intorti.

Omnes fibrillæ aut Stamina, ex quibus fila vel funes conficiun-
tur, brevia ſunt, ſi ſericum exceperimus, quod a bombyce
in magnam uſque longitudinem producitur, cæteroquin filamenta
ſeminis Cotonei ſunt admodum brevia, Lana ovium, crines equi-
ni aut camelini, filamenta plantarum Lini aut Cannabis non ex-
cedunt longitudinem 3, 4, 5 vel 6 pedum: Ex his inter ſe intortis
filum & funis cujuslibet longitudinis componitur; ex quo magna
pondera nonnunquam ſuſpenduntur: Quæritur quamobrem brevia
Stamina filorum funiumve ex ſe non labantur appenſo pondere par-
tes a ſe diſtrahente, ſed potius continuum filum conſtituere per-
gant? Contorſio fibrarum ſtaminumque inter ſe, tum aſperitates,
quibusper totam ſuperficiem donatæ ſunt, id efficere videntur. Con-
torſione enim fibræ inter ſe intricantur, arcte ſibi applicantur; aſ-
peritatibus irretiuntur ita ſecum invicem, ut iterum extricari abs-
que ingenti attritu & abraſione partium in ſuperficiebus exſtantium
nequeant, unde tanta naſcitur reſiſtentia fibris, quæ ſe conarentur
quaſi extricare, ut potius rumpantur, quam extricentur. Quan-
tum ſuperficierum aſperarum ingreſſus in ſe invicem faciat ad mo-
tum duorum corporum ſupra ſe impediendum clariſſime patet, cum
funis aliquoties circa cylindrum convolutus eſt ligneum, quemad-
modum fieri ſolet â Mechanicis circa fuſum Gerani bis terve funem
circumducendo, hujus enim alteri extremo pondus ingens moven-
dum applicetur, alterum manu leviter teneatur, circumacto fuſo
funis adeo arcte apprimitur, ut aſperitatibus mutuis ſe amborum ſu-
perficies ingrediantur aliquouſque, & potius totus funis frangatur,
quam circa fuſum moveatur, volvi enim nequit niſi omnes exſtan-
tiores partes funis fuſique abradantur, quarum Cohærentiæ ſummâ
ſuperante Cohærentiam partium in ſectione funis transverſa poſita-
rum, potius funis frangetur, quam ut circa fuſum lubrice moveatur: Siigitur duo tresve ambitus funis motum circa fuſum impediant, mul-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer