Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. erat examinandum, ut leges Cohærentiæ detegerentur.

443. EXPERIMENTUM LXXXI.

Confectus fuit in officina vitriaria ex puriſſimo albiſſimoque vi-
tro Cylindrus ſolidus 6 pollices longus, utrimque capite donatus
craſſiori inſtar piſtilli mortarii; diameter, ubi gracillimus erat & fractus fuit, deprehenſa eſt accurate 0, 23 pollicis, hic ſecundum
longitudinem in machina noſtra divulſoria tractus, frangebatur a
libris 118.

Alium deinde cylindrum elegi ejusdem vitri; qui eodem modo
tentatus rumpebatur a libris 150, locus fracturæ diametrum habuit
0, 25 pollicis.

444. EXPERIMENTUM LXXXII.

Ex eodem vitro confectum fuit parallelopipedum quadrangulum,
cujus omnia latera ſupra laminam ferream applanata politaque fue-
rant, quodlibet latus erat 2 linearum, hoc ſecundum longitudinem
diſtractum frangebatur a libris 78.

Aliud ex eodem vitro factum parallelopipedum quadrangulum,
cujus quodlibet latus erat 0, 16 pollicis, fractum fuit a libris 50.

Modum, quo inſtitutum fuit Experimentum, adnectam: Tab. XVII. fig. 8. repræſentat AB cylindrum aut parallelopipedum ſoli-
dum vitreum, cui duo capita A & B utrimque annexa fuerunt: in fig. 9
conſpicitur cylindrus A B ambabus aliis machinis annexus; ſunt
C C. duo unci ferrei, cochleâ D D utrimque affixi, circa quam
tamen libere converti poſſunt: Sunt E E duo corpora ænea firma,
intus donata crenâ, conjuncta ope laminæ craſſæ æneæ F: eſt G
lamina priori æqualis, ſed quæ ex crena inſculpta E E eximi poteſt,
ita ut cylindrus A B inter ambas laminas F, G, concludi poſſit, hinc
laminæ in medio foramen habent, anguſtius tamen quam eſt caput
A aut B cylindri vitrei: Sunt K K duæ cochleæ connectentes am-
bas laminas G, F, ſecum invicem; apparatus hic machinæ divulſo-
riæ applicatus fuit, ejusque ope Cohærentia Vitrorum explorata fuit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer