Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

439. EXPERIMENTUM LXXVII.

Filum Ferreum craſſitiei A, fractum fuit a libris 450 pedetentim
appenſis: antequam frangebatur parumper elongatum fuit, ut vix
craſſities decreverit: ad diſtantiam 1 lineæ a fractura obſervabatur,
licetægre, abiiſſe in conum truncatum, cujus diameter erat 0, 07
pollic. & ſuperficies aſpera ac inæqualis.

440. EXPERIMENTUM LXXVIII.

Filum ferreum craſſitiei B, ruptum fuit â libris 310 appenſis; atte-
nuatum fuit, ut diameter modo exſtiterit 0, 08 pollicis, ad diſtan-
tiam unius lineæ â fracturâ abierat in conum truncatum, cujus dia-
meter ſuperior modo erat 0, 06 pollicis.

441. EXPERIMENTUM LXXIX.

Filum ferreum craſſitiei C, modo ſuſtinere potuit libras 230, pa-
rum attenuatum fuit, cum retinuerit diametrum 0, 06 pollicis, ad
diſtantiam {1/2} lineæ a fractura in conum truncatum abierat, cujus
diameter ſuperior erat 0, 045 pollicis.

442. EXPERIMENTUM LXXX.

Filum ferreum craſſitiei D, ſolutum fuit ab appenſis libris 130,
parum elongatum, hinc diametrum retinuit 0, 05 pollicis, vix con-
ſpici poterat abiiſſe anterius in conum, cujus ſuperficies ſuperior
obſervabatur diametrum habere 0, 035 pollicis.

Si Cohærentiæ hic proportionem craſſitierum obſervaſſent, qui-
bus fila ante inſtitutum Experimentum ſunt donata, debuiſſent eſſe
pro A 450. pro B 337 {1/2}, pro C 225. pro D 112 {1/2}. ſed nunc major
nunc minor datur Cohærentia, quia Ferrum non videtur eſſe maſ-
ſa admodum homogenea.

Obſervavi in omnibus hiſce Experimentis, Fila cujuscunque Me-
ralli inſignem calorem concepiſſe, quando ab appenſo pondere e-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer