Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM acceperit 0, 09 pollicis, fractura aſpera fuit, conica, cujus ſu-
perior diameter 0, 06 pollicis, longitudo unius lineæ.

436. EXPERIMENTUM LXXIV.

Filum argenteum craſſitiei B a libris 270. appenſis pedetentim
fractum fuit, elongabatur & attenuabatur, ut diameter evaſerit 0, 07
pollicis; ad diſtantiam unius lineæ â fracturâ abiit in conum trun-
catum, cujus ſuperficies valde aſpera erat, & diametri 0, 05 pol-
licis.

437. EXPERIMENTUM LXXV.

Filum Argenteum craſſitiei C, ſolutum fuit a libris 180, elonga-
tum attenuatumque evaſit, ut modo diameter fuerit 0, 06. pollicis; ad diſtantiam unius lineæ â fractura abiit in conum truncatum, cu-
jus ſuperior ſuperficies aſpera erat diametri 0, 035 pollicis.

438. EXPERIMENTUM LXXVI.

Filum Argenteum craſſitiei D, non potuit ſuſtinere libras 110,
diffractum habuit craſſitiem cujus diameter erat 0, 04 pollicis, ad di-
ſtantiam 0, 05 pollicis â fracturâ abiit in conum truncatum, cujus
ſuperficies ſuperior erat aſpera, & diametri 0, 02 pollicis.

Cuprum igitur Argento additum auget Cohærentiam, nam ea in
his ultimis 4 filis argenteis major obſervata fuit, quam in filis Ar-
genti purioris: Argentum tamen plus cohæret quam Cuprum, unde
videretur potius Cohærentiæ decrementum datum iri ab admiſto
Cupro: ſed partes unius Metalli poros alterius ingrediuntur, atque
ita ſuperficierum contactum augent & Cohærentiam; veluti fluidum
inter duo corpora ſolida poſitum unionem facit & magnam Cohæ-
rentiam. Cohærentiæ in ratione craſſitierum filorum fuiſſent pro
A 380. pro B 285. pro C 190. pro D 95. quæ proportio non parum
abludit ab Experimentis, eſtque nunc major, nunc minor, quod ab
heterogenea maſſæ indole pendet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer