Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

432. EXPERIMENTUM LXX.

Filum Argenteum craſſitiei B, diffractum fuit a libris 250, ante
fracturam elongatum & attenuatum fuit, ut modo diameter man-
ſerit 0, 08 pollicis, fractura fuit admodum aſpera & inæqualis, dia-
metri 0, 04 pollicis, abieratque ad longitudinem 0, 08 pollic. in co-
num truncatum.

433. EXPERIMENTUM LXXI.

Filum Argenteum, craſſitiei C, a libris 170 appenſis diffractum fuit,
ante fracturam elongatum & attenuatum fuit, ut modo retinuerit
diametrum 0, 06 pollicis, fracturæ ſuperficies erat admodum aſpera,
diametri 0, 035 pollicis, a fracturâ enim abierat in conum trunca-
tum {1/2} lineam longum.

434. EXPERIMENTUM LXXII.

Filum Argenteum, craſſitiei D, diffractum fuit a libirs 97 {1/4} appenſis’
diameter poſt fracturam deprehendebatur 0, 04 pollicis, fracturæ
ſuperficies fuit aſpera diametri 0, 025 pollicis, abieratque in Co-
num truncatum {1/2} lineam longum.

Cohærentiæ horum 4 filorum Argenteorum, ſequentes craſſitie-
rum ante Experimenta inſtituta proportionem, ſe habuiſſent pro A
370. pro B 277 {3/4}. pro C 185. pro D 92. quæ omnia abludunt ali-
quantum ab ipſo eventu.

435. EXPERIMENTUM LXXIII.

Quatuor Experimenta ſequentia capta fuerunt cum filis Argen-
teis minoris valoris Hollandici, in quo plus Cupri habetur.

Filum craſſitiei A a libris 380 ſenſim appenſis ruptum fuit, filum
ante rupturam elongatum & attenuatum, fuit, ut diametrum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer