Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

423. EXPERIMENTUM LXI.

Filum Plumbeum craſſitiei A non plures libras geſſit quam 29 {1/4}
pedetentim & lente ſibi appenſas: retinere aliquamdiu aliud
filum potuit libras 35 ſubito applicatas, imo eas ſuſtinuit ſpatio
minuti ſecundi, verum lente applicari pondera tantum poſſunt 29{ /4}. elongatum fuit valde, & attenuatum, ita ut diameter modo man-
ſerito, 08 pollicis, fractura abiit in conum unam lineam altum, cuſpide
utcunque acuta terminatum, eratque toti coni ſuperficies polita.

424. EXPERIMENTUM LXII.

Filum Plumbeum craſſitiei B, fractum fuit a libris 21 {1/4} appenſis,
fractura abiit in conum unum pollicem longum, cuſpide acutâ ter-
minatum; ante fracturam elongatum attenuatumque fuit, ut diameter
modo exſtiterit 0, 065 pollicis.

425. EXPERIMENTUM LXIII.

Filum Plumbeum craſſitiei C, ruptum fuit a libris 13 {1/4} abiit fra-
ctura in conum cum cuſpide acuta, elongatum fuit valde & atte-
nuatum, habens diametrum 0, 055 pollicis.

426. EXPERIMENTUM LXIV.

Filum Plumbeum, craſſitiei D, ſolutum fuit a libris 8 {1/4} ſibi ſenſim
appenſis, abiitque fractura in Conum cum cuſpide acutâ.

Si Cohærentiæ filorum plumbeorum ſequerentur proportionem
craſſitierum ante inſtitutum Experimentum, obſervatæ fuiſſent
pro A 29 {1/4}. pro B 21 {15/36}. pro C 14 {5/8}. pro D 7 {5/56}. qnæ videntur proxi-
me accedere ad eventus Experimentorum.

427. EXPERIMENTUM LXV.

Filum puriſſimi Stanni, craſſitiei A, fractum fuit a libris 49 {1/4}
lente & pedetentim appoſitis; ante fracturam multum elongatum
attenuatumque fuit, ut modo manſerit diameter 9, 09 pollicis, ad di-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer