Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. obſervabatur 0, 05 pollicis inceperatque filum ad diſtantiam unius li-
neæ â fractura in conum abire, vix conſpicuum.

417. EXPERIMENTUM LIV.

Filum Orichalci craſſitiei C diſſolutum fuit a libris 180, multum
quoque attenuatum & elongatum, ut diametrum acceperit 0, 05
pollicis: aſperæ fracturæ ſuperficies habebat diametrum 0, 04 pollicis
abieratque ad diſtantiam {3/4} lineæ a fractura in ſpeciem Coni.

418. EXPERIMENTUM LV.

Filum Orichalci craſſitiei D diſſolutum fuit a libris 112, interim
multum elongatum, ita ut modo retinuerit diametrum 0, 04 pollicis,
ſuperficies fracturæ fuit 0, 03 pollicis, abierat enim ad diſtantiam {1/2}
lineæ â fractura in conum, ſed parum conſpicuum.

Si ſecundum craſſities ante Experimentum Cohærentiæ ſeſe ha-
buiſſent, obſervatæ forent æquales 360 pro A. 270 pro B. 180 pro
C. 90 pro D. quæ aberratio ab obſervationibus veris eſt multo mi-
nor, quam ſi ad craſſities poſt Experimenta attendamus, nam tum
forent pro A 360. pro B 275 {5/8}. pro C 140 {5/8}. pro D 90.

419. EXPERI MENTUM LVI.

Quatuor ſequentia Experimenta facta ſunt cum filis ex Auro Pis-
tolettarum compoſitis.

Filum Aureum craſſitiei A a’libris 500 ſucceſſive appoſitis ruptum
fuit: antequam frangebatur non multum elongatum aut attenua-
tum fuit, nam poſt fracturam retinuit diametrum 0, 095 pollicis: fra-
ctura fuit valde aſpera diametri 0, 09 pollicis, nam ad diſtantiam
unius lineæ a fractura abierat in conicam formam, vix tamen ab
oculo diſtinguendam.

420. EXPERIMENTUM LVII.

Filum Aureum craſſitiei B ab appenſis ſenſim libris 350. frange-
batur, elongatum & attenuatum fuit, ut acceperit diametrum 0, 08

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer