Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. quam libras 190, minus quam 200, antequam rumpebatur atte-
nuatum fuit, ita ut diametrum habuerit 0, 08 pollicis, prope fracturam
induit formam coni truncati ſuperficies fracturæ fuit obliqua,
etiamſi transverſa, paulum elliptica, ejusque diametri erant proxime
0, 075 pollicis, non enim abſolute diametros determinare poteram.

413. EXPERIMENTUM L.

Filum Cylindricum craſſitiei C, Cupri ejuſdem rubri, ruptum
fuit a libris 129 {1/4}, multum elongatum fuit antequam rumpebatur,
unde quoque ſimul attenuatum, ut acceperit diametrum 0, 06 pollicis,
fracturæ diameter tamen modo fuit 0, 04 pollicis, nam a fractura
ad diſtantiam unius lineæ conus truncatus formatus fuit.

414. EXPERIMENTUM LI.

Filum ejuſdem Cupri rubri craſſitiei D, ruptum fuit ab appenſis
ſenſim libris 79 {1/4}, elongatum interim & attenuatum fuit, ut modo
retinuerit diametrum 0, 0 45 pollicis, diameter fracturæ modo fuit
0, 03 pollicis, nam ad diſtantiam unius lineæ â fractura abierat
in conum truncatum.

In his quatuor Experimentis præterea notandum, hæc fila non rupta
fuiſſe in loco aliquo medio inter ambos uncos, ſed ſemper ubiattige-
gerant ſty lum ſive pinnam ferream, circa quam circumvoluta fue-
rant, erantque ob preſſionem contra eandem paulum applanata.

Examinemus nunc an Cohærentiæ filorum fuerint accurate in
ratione craſſitierum ante inſtitutum Experimentum, an in ratione
craſſitierum poſt inſtitutum Experimentum, an in ratione magni-
tudinis fracturæ?

Si Cohærentiæ eſſent in ratione craſſitierum ante Experimentum,
debuiſſent eſſe hæ, pro A 299 {1/4}. pro B 224 {7/16}. pro C 149 {5/8}. pro D 74 {13/16}.

Si in ratione craſſitierum poſt Experimentum, fuiſſent hæ, pro
A 299 {1/4}. pro B 236 {4/9}. pro C 133. pro D 74 {1113/1296}. magnitudines fractu-
rarum conſiderari nequeunt, cum fractura fili B major fuerit quam
A, adeoque B plus ponderis geſtare debuiſſet, tenuius fuiſſet te-
nacius craſſiori, quod eſt abſurdum: Verum ambæ proportiones

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer