INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
quod eſt maxime neceſſarium, cæteroquin enim filum circumvol-
tur, licet aliquoties circumductum, circum ſuperficiem rotun-
dam cum ipſi pondus appenditur: in E & D ſunt partes quadrangu-
lares, quæ congruunt foraminibus quadratis inſculptis uncis,
hoc factum fuit ne pinna circumvolveretur in unco: Caput C qua-
drangulum eſt, ut ope clavis circumverti poſſit pinna in un-
co, filumque circumduci metallicum: quando autem circum-
vertitur pars D, paulum trahitur extra foramen unci B, tum enim
in foraminibus quadratis unci A & B partes cylindricæ K & F hu-
jus pinnæ jacent, quo modo commode filum metallicum ſupra fu-
ſum hoc quaſi ducitur. Altera pinnæ extremitas F oblongo fora-
mine donata eſt, ut ope clavi P poſſit in uncis firmari. Totus appara-
tus cum filo, aliquoties circum utramque pinnam circumducto, repræ-
ſentatur in Tab. XX. fig. 3. atque eo modo Machinæ divulſoriæ fuit
applicatus, quemadmodum antea Ligna examinata: pondus unius
cujusque unci fuit {3/4} libræ, quod cum uni extremitati ſtateræ appen-
debatur a reliquo pondere in ſtatera notato ſubducendum erat, ut
verum pondus, Cohærentiæ filorum æquale, haberetur: Quibus
præmiſſis ad Experimentorum eventus accedam.
411.
EXPERIMENTUM XLVIII.
Filum cylindricum craſſitiei A, Cupri rubri Suecici, per totam
ſuam longitudinem bene ſolidum & abſque fiſſuris, rimis, aut inæquali-
tatibus, in igne adeo molle, ac fieri poteſt, redditum, ſuſtinuit tractum
perpendiculariter libr. 299 {1/4}, a quibus tamen rumpebatur, filum inter
medios uncos tenſum ab appenſo pondere attenuabatur interim eo
plus, quo plus ponderis applicabatur, unde diameter ejus, poſtquam
ruptum fuit, deprehendebatur {9/10} lineæ, quæ antea fuerat {18/10} li-
neæ: præterea ſuperficies fracturæ fuit admodum aſpera & trans-
verſa, ſed prope fracturam cylindrus abierat in ſpeciem coni trunca-
ti, longitudinis unius lineæ, diameter fracturæ fuit {7/10} lineæ.
412.
EXPERIMENTUM XLIX.
Filum Cylindricum craſſitiei B, Cupri ejuſdem, ſuſtinuit plus