Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

408. EXPERIMENTUM XLVI.

Santalum rubrum, in medio parallelopipedum quadrangulum
cujus quodlibet latus o, 25 pollicis, a libris 600 appenſis non dif-
fractum fuit, ſed ſpecies parallelopipedi extrahebatur ex
medio capitis craſſioris, quod findebatur.

409. EXPERIMENTUM XLVII.

Factum fuit cum parallelopipedo Ligni Ebeni, cujus quodlibet
latus fuit 0, 25 pollicis, hoc penitus diffractum fuit a libris 800 in
oblongam abeundo feſtucam, pictam in Tab. XXIII fig. 35.

Sunt hæc omnia Experimenta, quæ cum Lignis diverſis inſti-
tui, eodem modo explorari poſſunt reliqua omnia, ſi abſoluta re-
ſiſtentia eorum deſideratur: Fuerunt hæc capta ſatis ſollicite, non
tamen dubito, quin ſi repetantur, aliquando diverſiſſimum eventum
exhibitura ſint: nam prout Lignum in ſolo magis minusve aquoſo,
paludoſo, oleoſo, ſalſo concreverit, eo plus minusve tenax erit: prout in regione calidiori frigidiorive plantatum fuerit, eo etiam
plus minusve cohærebit: prout annoſior truncus, teneriorve ramus
fuerit, ex quo præparatur id, quod experimento inſerviet, eo rigi-
dius flexiliusve erit Lignum, ſive fortius debiliusve: prout eligitur
Lignum fibris quam rectiſſimis, aut flexuoſis concretum, iterum
Cohærentia diverſa obſervabitur: quod ſemel monuiſſe ſufficit.

410. CAPUT TERTIUM.
De Cohærentia Abſoluta Metallorum.

Ut Metallorum firmitatem explorarem, confici ex iis curavi fi-
la cylindrica, ex quolibet Metallo quatuor, quorum diver-
ſa erat craſſities, ut non modo detegerem Cohærentiam Metalli
ſub craſſitie illius fili, ſed ſimul cognoſcerem an Metallorum firmi-
tas in ratione craſſitierum foret, an filum nempe duplo craſſius al-
tero, ex eodem præparatum Metallo, duplo majori firmitate gau-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer