Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

403. EXPERIMENTUM XLI.

Lignum Ceraſi vulgaris, in medio cylindricum, diametri 0, 25
pollicis ſuſtinuit libras 650, a quibus cylindrus non fuit diffractus,
ſed per medium uſque ad extremitatem capitis craſſioris fiſſus,
tum aucto pondere craſſius divulſum, vide Tab. XXIII. fig. 32.

404. EXPERIMENTUM XLII.

Electum fuit Lignum rubri coloris, admodum ſolidum, quod
ex America affertur, & a Belgis vocatur Caro Equina, propter
colorem, hujus medium erat parallelopipedum quadrangulum, cu-
jus quodlibet latus fuit 0, 25 pollicis, ſuſtinuit libras 1300, tum
autem tenuius parallelopipedum non diffractum fuit, ſed craſſior
pars oblique avulſa uſque ad extremitatem capitis. vide Tab. XXII. fig. 31.

405. EXPERIMENTUM XLIII.

Factum fuit cum Ligno Americano, (a Belgis vocato Sakker-
daane) quod in medio parallelopipedum, cujus quodlibet latus
0, 25 pollicis ſuſtinuit libras 1350, tum non quidem diffractum fuit,
ſed ſpecies parallelopipedi latioris extracta ex craſſiori capite uſ-
que ad foramen, & longitudinis 4 pollicum.

406. EXPERIMENTUM XLIV.

Lignum Americanum, (quod vocatur Granadille) elegantiſſime
fibris variegatum, cujus medium cylindricum diametri 0, 25 polli-
cis ſuſtinuit libras 950, â quibus tamen penitus diffractum fuit ab-
eundo in feſtucam oblongam aſperamque. Tab. XXIII. fig. 33.

407. EXPERIMENTUM XLV.

Lignum idem Granadille in medio formatum in parallelopipedum
quadrangulum, cujus quodlibet latus fuit 0, 25 pollicis, hoc a libris
800 diffractum fuit p enitus in oblongam abeundo feſtucam. Tab. XXIII. fig. 34.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer