Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO & quod de La Hire ſuis obſervatis confirmavit in L’Hiſt. de L’A-
cad. Roy. Ao. 1705. qui incluſit fila ferrea lapidi, ſed hæc diſpoſuit,
ut ſua longitudine reſponderent directioni acus Magneticæ, tum
poſt 10 annos lapis evaſit Magnes verus, filis nempe a rubigine corroſis: Nonnulla autem fila prius Magneti affricuerat, antequam alteri lapi-
di incluſerat, volens videre, an non ita fortior generaretur Magnes,
verum plus virium in hoc lapide non animadvertit. Ferrum igitur,
quod eſt in Magnete, ſimul cum ſua terra vim attrahendi habet; ſi proinde hoc agat in ferreas partes conſtituentes alium Magnetem,
non admirandum eſt, hoc etiam agere in ferrum purum, ſive in Ma-
gnetem puriſſimum abſque lapide admiſto, ſic enim ferrum purum
vocare licebit: Eodem prorſus modo Magnes agit in quælibet cor-
pora, quibus ferrum eſt intermiſtum; imo forte in ea, quæ nihil
ferri habent, ſed eandem terreſtrem attractricem materiam: agit ita
in nonnullas plantas; in lateres coctos ruberrimi coloris, notante Ca-
bæo Lib. 1. cap. 17. p. 63. in Colcotar vitrioli; in pulverem ſplen-
dentem nigrumque, qui ex arena Indica elicitur, & qui nunquam ru-
biginem contrahit, de quo plura inferius: in pulverem nigrum qui
remanet poſt deſtillationem olei Lini, & olei Therebinthinæ, uti
annotatum eſt in L’Hiſtoire de L’Academie Roy. Ao. 1704. in Gra-
natum, gemmam, modo fuerit colore ſaturo tincta, affirmante Boy-
leo, vide Act. Lipſ. Ao. 1693. pag 182. in Lapidem Lough neagh
calcinatum, notante Molyneux in Phil. Tranſ. No. 166. atque in
impuritates vitri, monente Helmontio, pag. 727. unde error Pli-
nii liquet, qui in Lib. 34. cap. 14. Hiſtor. Nat. dicit, de ferro
verba habens; Sola hæc materia vires ab eo lapide accipit.

Quia autem omnis Actio eſt æqualis Reactioni, non poteſt Mag-
nes agere in ferrum, niſi hoc reciproce in Magnetem agat, adeo-
que eodem modo ferrum ad Magnetem accedat, quam hic ad fer-
rum; hoc tamen Experimento confirmare volui: Suspenſus fuit Mag-
nes ex fune longo Libræ alligato, reductusque ope æquipondii eſt
in æqualibrium; tum maſſa ferrea ejusdem gravitatis cum Magnete, e
quatuor a ſe diſtantibus funibus ſuspenſa ex altera Libra, ita ut Magnes
& ferrum fere in eadem linea perpendiculari forent, æquilibrium quo-
que quæſitum fuit; ſimulac autem tam prope ad ſe admovebantur,
ut manifeſto in ſe mutuo operarentur, acceſſit ferrum ad Magne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer