Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM methodumque ea examinandi operæ pretium erit, cum poſt varia ten-
tamina modo inciderim in eam, quæ minimis difficultatibus ſubjici-
tur: primum ligna deſcribam, quæ ſecundum longitudinem ſive fibra-
rum ductum examinavi, ut Cohærentiam eorum abiolutam experirer: omnia Ligna ex aſſere craſſo ſecundum longitudinem fiſſo facta
fuerunt, ut fibræ tam recte decurrerent, quantum genium cujus-
vis Ligni permittebat; niſi enim hoc religioſe obſervetur, nunquam
experimento conſidi poteſt; præterea quodlibet lignum electum
fuit in ſuâ ſpecie bonum, firmum, modice ſiccum, abs-
que nodis: formâ donabatur, quam Tab. XX. fig. 1. repræſentat: Eſt A B B parallelopipedum, unum pedem longum, eſt B B {3/4} polli-
cis latum, B b {1/2} pollic: profundum: In medio longitudo G K 2 pol-
licum a Tornione exciſa fuit accurate in formam cylindri, ubi-
vis æque craſſi, cujus diameter erat 0, 27 pollicis Rhenolandici; extremitatibus ambabus A, B agglutinebatur utrimque par-
vum parallelopipedum D D ligni quercici, longum 2 pollic. latum
{9/4} poll: profundum {1/2} poll: ita ut lignum explorandum in medio am-
borum hæreret: fuit parallelopipedum A B tam craſſum electum,
& in medio G K attenuatum, ne capita A & B frangerentur, imo,
cum hæc nondum ſatis reſiſtant, corpuſcula lateralia D D agglutinata
fuerunt, quæ capitum robur adeo auxerunt, ut potius medium K G,
quam caput alterutrum A, B, diffractum fuerit: Capita perforata
fuerunt in E E, F F, per hæc foramina enim clavi ferrei transmit-
tebantur, infra deſcribendi: non modo ejusmodi corpora præpa-
rata fuerunt, ſed etiam ſimilia alia, quæ non erant in K G me-
dio cylindrica, ſed parallelopipeda quadrangula, quorum quodli-
bet latus erat 0, 27 poll. cæteroquin craſſities Lignorum deſcri-
bitur in Experimentis, ſi diverſa fuerit: ex quolibet ligni gene-
re igitur duo corpora confeceram. quorum unum in medio
erat cylindricum, alterum quadrangulum, quia Cohæren-
tiam abſolutam cum reſpectiva binorum corporum compara-
re volueram, tum ut repetiti inſtar Experimenti unum alteri in-
ſerviret.

Deinde facti ſunt duo unci ferrei, quorum unum exhibet fig, 2. Tab. XX. cujus crura L L perforata excipiebant clavum ferreum P P; diſta-
bant crura hæc tantopere a ſe, ut capita Lignorum modo ante fig. 1.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer