Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. erit in majori ratione, quam Cohærentia B F ad Soliditatem B K P F. ſed Coni ſunt tertiæ partes Cylindrorum, hoceſt ſoliditatum hacte-
nus conſideratarum, adeoque erit Cohærentia D G ad ſoliditatem
coni D A G, in majori ratione, quam Cohærentia in B F ad ſolidi-
tatem Coni B A F.

Corol. 1. Quo igitur ſectio D G propior apici Coni A ponatur,
eo Cohærentia baſeos D G ad ſoliditatem abſciſſi coni majorem ra-
tionem habebit; quare quo longior ſit Conus eo Cohærentia baſeos
ad ſuam Cohærentiam minorem rationem habebit.

Corol. 2. Eadem conveniunt Pyramidibus quibuſcunque rectis.

357. PROPOSITIO XIV.

Tab. XVII. fig. 10. Si Coni recti A B F, baſis B F cobæreat cum
lacunari, ut axis C A ſit ad borizontem perpendicularis, atque ſe-
cetur plano borizontali D G, erit Cobærentia abſoluta baſeos Coni
A B F, ad Cobærentiam baſeos ſegmenti D E G, in ratione duplicata
altitudinis C A ad E A.

Sit enim axis Coni A E C; ducantur ex punctis E & C, quæ ſunt
centra circulorum, rectæ C B, E D: erit A E, A C: : E D, C B. per propoſ. 2. Lib. 6. Elem. Eucli. ſed eſt circulus radii E D ad cir-
culum radii C B, uti E D q ad C B q per prop. 2. Lib. 12. Elem. Euclid. adeoque eſt circulus D E G ad circulum B C F: : A E q A C q . verum Cohærentiæ abſolutæ baſium Conorum A D G, A B F, ſunt
inter ſe uti baſes D G E, B C F, adeoque ſunt Cohærentiæ ambo
rum Conorum in ratione duplicata altitudinum A E, A C.

358. PROPOSITIO XV.

Tab. XVII. fig. 11. Sit ſolidum parabolicum, ex circumacta Para-
bola circa axin natum, cujus baſis B F lacunari affixa ut axis C A
borizonti perpendicularis, ſecetur plano borizontali D E G, erit
Cobærentia baſeos B C F ad Cobærentiam ſegmenti D E G, in ratio-
ne altitudinis A C ad A E menſuratæ a vertice.

Sit enim B D A G F Parabola Apolloniana, cujus axis eſt A C,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer