Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. ejusdem materiæ, & diverſæ craſſitiei, ſuſpenſa perpendiculariter
ad borizontem, quæ taniam longitudinem babent, ut gravitate
inde orta frangantur eruntæque longa.

Tab. XVIII. fig. 7. Sit A B X corpus tenuius, cujus longitudo
tanta, ut propria gravitate frangatur; ſit C K corpus craſſius, con-
cipiatur hoc diviſum in corpora æque craſſa cum A B X, erit
Cohærentia in ſingulo corpore C F, E H, G K æqualis Cohæren-
tiæ corporis A B X, ſed æquales Cohærentiæ modo ferre poſſunt
idem pondus appenſum; idem pondus reſider in corpore æque lon-
go, quamobrem ferri poterit a Cohærentia in C E corpus C F æque
longum quam A B, â Cohærentia in E G corpus æque longum quam
A B, a Cohærentia in G I corpus æque longum quam A B. hinc a
tota ſumma Cohærentiarum C E G I ferri poterit corpus C K æque
longum quam eſt A B.

354. PROPOSITIO XI. Problema 1.

Invenire longitudinem corporis oblongi, quod ex alto libere ſus-
penſum propria gravitate frangetur

1°. Quæratur pondus, quod corporis dati brevis portio gerere
non amplius poteſt, & maximo, quod latum fuit, ſit proximum.

2°. Quæratur pondus ejuſdem corporis in data longitudine.

3°. Tum fiat, ut pondus in data longitudine inventum, ad pon-
dus paulo majus maximo, ita longitudo inventa modo ante in §. 2. ad longitudinem quæſitam.

Exemplum. ſit filum Lini, quod fere, ſed nondum, gerere poteſt
libras 3 {1/2} antequam rumpitur: pes hujus fili habeat pondus grano-
rum 2 adeoque fiat hæc proportio: gran 2 ad 3 {1/2} libr: : 1 pes ad
13440. pedes. quæ erit longitudo fili, cujus tanta gravitas, ut fi-
lum ex alto ſuſpenſum frangat.

355. PROPOSITIO XII. Problema 2.

Dato pondere geſtande a corpore datæ materiæ & longitudinis,
formæ cylindricæ vel parallelopipedi. invenire deſideratam corporis
craſſitiem, quæ ſit minima, ita ut â pondere tantillum aucto frangere-
tur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer