Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM tur primo Cohærentia abſoluta illius corporis priori methodo, quæ
ſit = {c d p. /a b} tum quæratur pondus corporis dati in data longitudine,
ſitque illud = f. tum pondus inferius appendendum corpori
rit = {c d p/a b} - f. Si ergo tanta fiat longitudo ut ſit {c d p/a b} = f. po-
terit nullum pondus extremo illius corporis appendi. Si {c d p/a b} mi-
nor quam f. nequidem poterit hoc corpus ſemet ipſum gerere,
niſi brevius fiat.

Scbolion. Hæc Propoſitio veriſſima eſt poſitis corporibus rigi-
dis: in flexibilibus uti in Metallis, aliisve ſimilibus tantum appro-
pinquat ad veritatem; uti ex Experimentis poſtea deſcribendis pa-
tebit.

352. PROPOSITIO IX.

Si duo corpor a oblong a ejusdem materiei & craſſitiei, ſed diver-
ſæ longitudinis fuerint, & ſuſpenſa perpendiculariter ad borizon-
tem gerant affixa inferius pondera, corpus longius minus ponderis
affixi ſuſtinere poterit, quam brevius.

Nam ambo corpora ad ſupremam partem, quâ retinentur, æ-
que cohærent, adeoque ſuſtinere poterunt æqualem gravitatem an-
tequam rumpantur: quoniam vero ipſa corpora gravitatem habent,
longius majorem, brevius minorem, & tota gravitas, quæ agit in
Cohærentiam conſtet ex gravitate propria corporum, tum ex pon-
dere inferius appenſo, hinc ut ſummæ gravitatum fiant æquales,
erit pondus appendendum longiori tanto minus, quam quod bre-
viori adnectetur, quantum gravitas brevioris corporis eſt minor
gravitate longioris; quare corpus longius poterit minus ponderis
appenſi extremo inferiori gerere quam brevius.

353. PROPOSITIO X.

Duo corpora oblonga, per totam ſuam longitudinem æquecraſſa,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer