Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

350. PROPOSITIO VII.

Si duo corpora oblonga, ejusdem materiæ, & homogeneæ, ubivis
æque craſſa, (uti ſunt cubi, parallelopipeda, prismata, cylindri)
& æque longa, trahantur directione longitudinibus ſuis parallela,
cohærebunt viribus æqualibus, & tantum ab æquali pondere vel
potentia frangentur.

De duobus corporibus ejusdem figuræ, æque longis, æque craſ-
ſis, ejusdem materiæ homogeneæ dubium poteſt eſſe nullum, cum
enim componatur unum corpus ex 100 fibris, alterum etiam conſta-
bit ex 100 fibris, ſingulis æqualibus in hoc corpore quam in altero
adeoque erit ſumma omnium Cohærentiarum in uno corpore æ-
qualis ſummæ omnium Cohærentiarum in altero, ergo utrum-
que corpus æque cohærens: ſed ſit unum corpus Cylindrus, alte-
rum Parallelopepidum, ſint ambo æque craſſa, ergo conſtant ex nu-
mero eodem fibrarum, & quia ſingulæ fibræ æqualiter cohærent,
erit ſumma cohærentiarum in Cylindro, æqualis ſummæ cohæren-
tiarum in Parallelopipedo, adeoque eadem utriusque corporis fir-
mitas, eademque potentia diffringens deſiderabitur.

351. PROPOSITIO VIII.

Si duo corpora oblonga, regularia, per totam ſuam longitudinem æque
craſſa, habuerint eandem longitudinem, ſed diverſam craſſitiem,
fuerint vero ex eadem materia, & trahantur ſecundum ſuas longi-
tudines, cohærebunt viribus, quæ ſunt in ratione craſſitierum.

Tab, XVIII. fig. 7. Sit enim corpus oblongum A B X, & aliud
C K ex eadem materia homogenea, concipiatur C K diviſum in cor-
pora æque longa & æque craſſa quam eſt A B, uti in C E D F,
E G F H, G I H K. quodlibet horum tractum ſecundum longitudi-
nem, veluti etiam A B, cohærebit æquali vi ac A B, conſtat enim
ex totidem particulis cohærentibus & æque cohærentibus ad quam-
libet ſectionem transverſam quam A B, quare vis cohærentiæ in
A B erit ad eam in C K, uti eſt A B ad numerum corporum æque
craſſorum in C K, hoc eſt uti craſſities B X ad D K.

Corol. 1. Ergo Priſmata, Parallelopipeda, & Cylindri ex eadem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer