Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. Elementis conſtante, vera erunt in fibra magis compoſita, con-
ſtante ex aliquot fibris homogeneis juxta ſe poſitis, cum trahitur
directione ſecundum longitudinem vel a potentia, pondere appen-
ſo, aut â propria gravitate.

Sint enim duæ fibræ ſimpliciſſimæ, quæ conſtent ex elementis
homogeneis & æqualibus: hæ juxta ſe poſitæ conjungantur vel
componantur in unam, tum potentia vel pondus, quæ ſeparare po-
terit hanc fibram compoſitam in aliqua ſectione transverſa, eandem
ſeparabit in qualibetalia, quia Cohærentia in qualibet ſectione eſt ea-
dem: nam velutieſt Cohærentia Elementi in una fibra, ita eſt in altera,
idque in qualibet altitudine, ergo earum ſumma in utraque fibra, hoc
eſt in compoſita, erit eadem in quacunque altitudine: 2°. quia fibra eſt
gravis, ſolvetur ab appenſo pondere in parte ſuperiori, cum illi appli-
catur vis maxima, nempe ponderis appenſi, & propria omnium par
tium ab imo ad ſummum gravitas: 3°. erit fibra æque cohærens ſi-
ve longa ſive brevis fuerit; nam in ſectione transverſa qualibet
eandem Cohærentiam habet, ſive longa vel brevis fuerit, cum in
qualibet fibra ſimpliciſſima eadem Cohærentia demonſtrata ſit: quæ
omnia fuerunt in præcedentibus Propoſitionibus probata obtinere
in fibra ſimpliciſſima.

Scholium. Poſſunt corpora conſiderari tanquam compoſita ex-
fibris; nam omnis funis conſtat ex filis, quodlibet filum ex fila-
mentis ſubtilioribus, uti docent Microſcopia: omne lignum ſepara-
tur fiſſione in fibras oblongas, quæ inſpectæ Microſcopio componun-
tur ex fibrillis ſubtilioribus, cavis, harum parietes ex fibrillis ſo-
lidis ſubtiliſſimis: eo modo omnia metalla, lapides, chordæ ex
inteſtinis animalium, aliaque corpora ſe habent: quid eſt enim
cylindrus metalli ſolidus, cujus baſis unum pollicem adæquat,
præter quam congeries filamentorum metallicorum tenuium ſibi
conjunctorum, quæ eam craſſitiem formant; quamobrem omnia
corpora conſiderari poſſunt uti congeries fibrarum, hinc omnia
demonſtrata hactenus de fibra ſimpliciſſima convenient quoque cor-
poribus magnis, ſi nullæ aliæ conditiones iis acceſſerint.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer