Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO agunt, & hinc vires exeuntes forte ex ambobus, ſibique obviam
euntes, proportionem turbare poſſent: qua propter ſi haberem Mag-
netem unum activum, & alium ſpoliatum omnibus viribus, mihi
ſpes quædam affulgebat detegendi melius virium proportionem, ve-
rum ejusmodi Magnes iners eſſe tantum poterat ferrum purum bo-
numque, recenter ex Igne extractum, quod nequaquam ulla vi Mag-
netica foret imbutum, non arreptum aut percuſſum forcipe ferreo, ſed
leniter & prudenter tractatum, ideoque me converti ad Experimenta
cum Magnete & ferro facienda, quæ in Capite deſcribam ſequente.

Fui in hiſce Experimentis inſtituendis deſcribendisque ad tædium
usque prolixus, ſed non abſque ratione; fieri enim potuiſſet, ut in
uno deciperer, errorem autem agnoſcerem in altero: præterea quia
virium Magneticarum proportionem aliam aſſumſit Philoſophorum,
qui unquam extiterunt, princeps Iſacus Newtonus, non oportebat,
ut perfunctorie hoc negotium tractarem, paucisque contentus eſſem
Experimentis: Dixerat enim vir nunquam ſatis laudatus in Prine. Philoſ. Lib. 1. Sect. 13. prop. 85. Si corporis attracti, ubi attra-
benti contiguum eſt, attractio longe fortior ſit, quam cum vel mi-
nimo intervallo ſeparatur ab invicem, vires particularum trabentis,
in receſſu corporis attracti, decreſcere in ratione plusquam duplicata
diſtantiarum a particulis: præterea in Lib. 3. prop. 6. Corol. 5. pag. 368. Hæc habet: vis gravit at is diverſi eſt generis a vi Magnetica,
nam attractio Magnetica non eſt ut materia attracta. Corpora ali-
qua magis trabuntur, alia minus, plurima non trabuntur. Et vis
Magnetica in uno & eodem corpore intendi poteſt & remitti, eſtque
nonnunquam longe major pro quantitate materiæ, quam vis gravi-
tatis, & in receſſu a Magnete decreſcit in ratione diſtantiæ non du-
plicata, ſed fere triplicata, quantum ex craſſis quibusdam obſerva-
tionibus animadvertere potui. Utinam memoriæ prodita fuiſſent Ex-
perimenta, ex quibus Newtonus hæc collegit! forſitan enim Vir ſtu-
pendæ ſubtilitatis in Mathematicis diſciplinis methodum invenit ſepa-
randi attractiones a repulſionibus, quarum proportionem in diſtan-
tiæ ratione triplicata decreſcere deprehendit; ſed quia nihil de hac
re ulterius determinavit, nec rejicere, nec amplecti ejus ſententiam
poſſumus; ſi autem modo Experimenta noſtra conſulamus, tum vi-
res Magnetis attrahentes non in tam alta ratione diſtantiarum decreſ-
cere concluderemus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer