Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. reorum baſes aquâ, obſervata fuerit aucta horum corporum Cohæ-
rentia.

Verum quælibet particula fluidi non eſt Elementum corporeum,
ſed molecula ex aliis particulis minoribus congeſta; hinc diverſæ
eſt denſitatis in variis ſluidis, adeoque poſita magnitudine & ſigu-
ra eâdem non eandem vim attrahentem habebit: ſit igitur particula
alterius Fluidi F rarioris vel denſioris inter eaſdem prominentias
ap, ap, ad, ad poſita, poterit has majori minorive virtute ad ſe
attrahere; unde corporum R S, X Z major minorve Cohærentia
erit.

Præterea ea corpora, quæ in Igne firmitatem deponunt & lique-
facta inter prominentias ap, ad ponuntur, non eadem donata
ſunt figura: fieri igitur poteſt, ut interponendæ partes habeant figu-
ram ſimilem, aut utcunque accedentem ad intervalli ap, ap, ad,
ad formam, veluti eſt particula D; quæ totis fere ſuis lateribus attin-
gens prominentiarum ap, ap, ad, ad latera, vehementiſſime hæc
attrahet & attrahetur, quamobrem non poterunt bina corpora R S,
X Z â ſe divelli, niſi vis ſeparans magna exſtiterit, hæc ratio eſt
quare in Exp. 14, pice inter cylindros cupreos interpoſita, tam
enormis Cohærentia obſervata fuerit, utpote major librarum 1400: tum quare pice interpoſita major Cohærentia fuerit, quam ſi Cera,
aut Sebum, aut animale gluten illitum baſibus fuiſſet.

Sed omnium firmorum aſperitates non ſunt eodem modo conſti-
tutæ, erunt aliæ pyramidales, veluti hic pinximus, aliæ ovales, aliæ
parallelopipedæ, aliæ alterius figuræ: idcirco unum idemque cor-
pus liquefactum interpoſitum inter diverſorum corporum aſperas
baſes, non eandem attractionem exercere poterit; ſed majorem,
ſi hæreat inter aſperitates, quibuſcum figurâ ſuâ convenit; mino-
rem ſi non conveniat: & hinc quoque ſebo candelarum interpoſito
inter baſes vitreas Exper. 4. aut inter cupreas Exp. 12. tanta Cohæ-
rentiæ diſcrepantia obſervata fuit, ut vitrei cylindri modo cohæſe-
ſerint vi librarum 290, cuprei librar. 800. aut interpoſita Cera vitreos
attraxerit cylindros vi librarum 230. cupreos æque magnos in Exp. 13, vi librarum 900. aut pix inter vitreos cohærere illos fecerit in
Exp. 6°, vi librarum 850 inter cupreos in Exp. 14. plus quam li-
brarum 1400: Ex quibus etiam intelliguntur reliqua Experimenta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer