Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. namus frigidum, cujus partes ſeſe attrahendo firmiter cohærent: ignis accedat, qui eſt motor ſummus huc uſque notus, hic ingreſ-
ſus poros metalli, motu ſuo quaquaverſum removet metalli par-
tes, hoc eſt, rarefacit maſſam, attractionem ſuperando; cum ve-
ro removere partes ulterius pergat, tandem ad tantam eas deducit
diſtantiam a ſe, ut vix amplius vi attrahente in ſe agere queant; tum
vero ſolutæ ſunt partes, cuicunque determinationi facile cedunt, hoc
eſt maſſam fluidam componunt. Deinde ignis avolare incipiat, tum
cauſa partes metallicas removens imminuetur, adeoque vis earum
attrahens partes iterum propius ad ſe reducet; unde fluiditas de-
creſcet; avolante igne ulterius, etiam cauſa partes removens magis
imminuitur, adeoque hæ per vim attrahentem propius ad ſe accedent,
& maſſa ſimul fluiditatem amittendo firmitatis gradum acquirit,
quæ augetur, quo ignis plus avolat, & partes vi attrahente pro-
pius ad ſe accedunt: hinc proprie loquendo, frigus non reddit
corpora cohærentia, ſed attrahens vis partium, quæ maxima eſſe
poteſt in immediato contactu; hoc eſt cum non datur Ignis eas a ſe
removens: nam non eſt frigus quid aliud, præter Ignis abſentiam.

Zuartum modum Cohærentiæ poſuimus in Luto, quod prius
molle, dein igni commiſſum in laterem duriſſimum abit hoc modo: Eſt Lutum ſive Argilla Terra compoſita ex nonnullis partibus Metal-
licis, Salinis, Arenoſis& c. mollis fit affuſâ, quæ quo copio-
ſior admiſceatur, eo molliorem argillam facit: cum igitur partes
argillæ ſemet attrahant, ut corpus firmum componant, ex quo A-
qua maſſam mollem facit, removebit Aqua partes argillæ â ſe
invicem, earumque mutuam attractionem imminuet: Hæc maſſa
igni admoveatur, qui ſecum illico abripit partes aqueas, utpote
admodum volatiles, unde argillæ partes vi attrahente propius ad
ſe accedent, maſſamque firmam componere incipient: ignis tamen
partes a ſe removet, uti demonſtra vimus ſupra, unde, & maſſa
quamdiu copioſus ignis adeſt, admodum firma evadere nequit. Ignis præterea Sales in argilla latentes ſolvit, fundit, inter partes
terreſtres diſtribuit, iiſque earum aſperitates implet, quæ idcirco
poſtea partim attrahuntur a ſe, partim a ſale utrimque interpoſito,
unde igne avolante maſſa fit, cujus partes ſeſe valde attrahunt, hoc
eſt, duriſſimum corpus componunt; ſales autem fundi, atque per ar-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer