Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

# Lin. # gran.
# 6 # 131
# 4 # 172
# 0 # 340
# Lin. # gran. # repulſion.
# 6 # 25 {1/2} # 156 {1/2}
# 4 # 29 # 201
# 0 # 44 # 384

Attendens autem ad numeros, ſummam repulſionis exprimentes,
inter eos & diſtantias conſtantem proportionem non animadvertere
potui, ſed ſi quædam obtineat, non erit alta, & minor quam ſim-
plex inverſa diſtantiarum, incipiendo ſupputationem a contactu ipſo: nam 6. 4: : 201. 134. loco 156 {1/2}. tum 7. 6: : 156 {1/2}. 134 {1/7}. loco 139. tum 10. 7: : 139. 97 {3/10} loco 111. tum 12. 10: : 111. 92 {3/4}. loco 94 {1/2}. Attamen non dubito, quin conſtans proportio obtineat inter diſtan-
tias & repulſiones, modo hæ ſolæ, ſeparatæque ab omni alia cauſa
haberentur, imo attractiones ſolæ etiam in conſtanti ratione eſſe poſ-
ſunt, ſed turbantur forſitan a repulſionibus: nam uterque polus Mag-
netis vim repellentem æque oſtendit, ac attrahentem: & idcir-
co ex eodem polo vis attrahens & repellens exibit: quando poli Mag-
netum duorum ſibi amici obvertuntur, attractio præpollet repulſio-
ni; quando inimici ſe reſpiciunt poli, repulſio ſuperat attractionem; quare ſemper actio datur compoſita ex attractione & repulſione: un-
de proportiones duæ componentes actionem in Experimentis obſerva-
tam, forent ex quantitatibus notatis extricandæ a ſe invicem, ut
ſolæ haberentur, quod difficillimum erit; nec prius veram propor-
tionem attractionis & repulſionis determinare poterimus. In hac
itaque rerum caligine, præſtabit ſuspendiſſe adhuc judicium, & can-
dide memoraſſe obſervationes, ex quibus ſerior ſapientiorque ætas
multa forte eruet, poſtquam plura data hoc in negotio acceperit: Neque noſtrum ſilentium dedecori erit, cum ſapientiſſimi Philoſophi
Florentini de Magnete agentes, etiam Experimenta tantummodo at-
tulerint, nihil ratiocinii addentes, neque ullas ex iis elicientes ſeque-
las, ne ficta pro veris, ſive hypotheſin loco demonſtrationis darent,
carbonemque pro theſauro relinquerent.

Quum his Experimentis inſtitutis nullam virium proportio-
nem inveneram, cæpi ſuspicari, an quidem unquam iis modis,
quibus tentamina feci, poſſet virium proportio detegi in variis di-
ſtantiis, etiamſi quædam daretur, quoniam Magnetes ambo in ſe

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer