CORPORUM FIRMORUM.
accurate cum calculo conveniat, non ſunt margines obducendi ce-
ra, ſed extrinſecus circa eos cera craſſiuſcule illiniatur, quæ Aërem
arceat, tumque intrinſecus evacuata non plus cohærebunt, quam
eſt pondus Aëris extrinſecus incumbens. ſed hæc nimis innotue-
runt, quam ut fuſius demonſtrentur, viderique poſſent Gueric-
kius in Exper. Magdeb. aut Volderus in Diſput. de Aëris gravit.
Secundus Cohærentiæ modus in vi Magnetis ſitus eſſe demonſtra-
tus fuit, cujus cauſam ignorari hactenus prolixe oſtendi in Diſſerta-
tione de hoc lapide. Vi attractrice cohærere ſibi impoſitas lami-
nas quaſcunque planas, lapideas, metallicas, vitreas Experientia
evincit, quod nunc exponam. Demonſtratum fuit in omni parti
cula corporea vim attrahentem internam dari; quotiescunque igi-
tur corpora planæ ſuperficiei ſibi imponuntur, partes quæ ſe con-
tingunt, ſeſe attrahent, & quantum ſe attrahent, tantum cohæ-
rebunt: Si corporum ſuperficies forent perfecte planæ, & abſque
poris, tum ejuſmodi ſuperficies vi ſummâ cohærerent, quippe om-
nia in iis puncta ſeſe attraherent; cum vero ſuperficies omnium
corporum ſunt poroſæ, & ideo aſperæ, duæ ſibi incumbentes in
nonnullis punctis lociſve ſe tantum attingunt, quare attractio ea-
rum non eſt maxima, ſed eo propius ad eam accedit, quo ſuperfi-
cies propius ad perfecte planam denſamque accedunt & eo attra-
ctio minor eſt, quo ſuperficies duæ magis â perfectè planâ denſâ-
que receſſerit: idcirco ejuſdem corporis attractio ad alterum admo-
dum differre poteſt pro aſperitate aut politura ſuperficierum: Sint
enim Tab. XVII. fig. 6. duo corpora R S, X Z, aſperæ ſuperficiei,
quorum partes prominentes, quæ ſe contingunt, ſint p a, d a hæ
ſe attrahent, viribus aliquouſque utrimque ex punctis contactus
a, a, a, exeuntibus, verum ex toto corpore vis attrahens effluat uſ-
que ad f, f, f, & b. b. b, imminutis igitur aſperitatibus d a, p a uſque
ad f & b, contactus fiet earundem partium p a, d a in latioribus
ſuperficiebus, unde magis ſe attrahent, & præterea augebitur at-
tractio a vi utriusque corporis R S, X Z: imminutis aſperitatibus
ulterius, augebitur attractio ex utraque ratione. Quo aſperitates
p a, d a ſint majores, quo ſint pauciores, quæ ſe attingunt, quo
acutius terminentur, eo minus ſe attrahere poterunt.
Quæ omnia demonſtrantur experientiâ: ſumſi enim cylindros