Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM pora terreſtria nituntur, aut deſcendunt in lineâ perpendiculari ad
Terræ ſuperſiciem, verſus centrum maxime corporeum: Planetæ
autem in ſpatiis cœleſtibus vacuis poſiti in Solem vel in primarium
Planetam, atque unâ in ſe mutuo nituntur. Eſt hæc vis interna
diverſa ab attractione ſuperiori, cum decreſcat in ratione duplica-
ta diſtantiarum, vis vero attrahens decreſcit in multo altiori ra-
tione, imo ſæpe in repulſionem mutatur in quam nunquam abit
Gravitas.

Præter quas vires internas corporum alia adhuc eſt, quæ vis In-
ertiæ vocatur, quâ reſiſtunt cuicunque oppoſita directione pre-
menti vel moto, & quâ impetum habent mota.

Quamobrem vis attrahens non eſt ſola interna in corporibus,
cum adhuc duas alias verè dari cognoſcamus; neque hypothetice
aſſumitur, cum ex effectibus fluat.

Si introſpicere in corporum ſubſtantiam poſſemus, omnes pro-
prietates tum harum; tum aliarum virium internarum; quomodo
ſolidâ occupent; ſub qua proportione agant exeundo; aliaque plu-
ra intelligeremus, quæ nunc ignorantur.

Poſſunt autem phænomena Cohærentiæ ex his viribus internis
nunc clarè explicari, cumque promiſerim ſupra me ſeptem mo-
dos Cohærentiarum expoſiturum, id breviter exſequar.

Primus modus ſpectabat corporum majorum cohærentiam, quæ
ab Aëre gravi externo comprimebantur; eſt hujus Aëris preſſio ſu-
pra corpora tanta, ac ſi affuſus fuiſſet circa ea Mercurius ad alti-
tudinem eandem, quæ in Baroſcopio datur; hæc enim cum Aëris
gravitate æquilibrium facit; idcirco duo hemiſphæria cuprea, ca-
va, diametri 3 pollicum, ſibi impoſita eductoque aëre interno
compreſſa fuerunt ad ſe invicem, quo tempore Baroſcopium erat ad
29 pollices elevatum, libr. 112. unciis 5, granis 33. quia area
circuli, cujus diameter eſt 3 pollicum, eſt 7 {31/452} pollic: quadrato-
rum: pollex cubicus Mercurii eſt 8 unciarum, 6 drachmarum,
8 granorum, quod pondus ductum in 7 {31/452} & tumin 29. pollices dat
productum librarum 112. unc. 5. gr. 33. veluti Experimentum
quoque oſtendit hanc cohærentiam, quæ tamen paulo major fuit,
quia margines cera obducuntur ad aërem arcendum, cujus tenaci-
tas quoque ſuperanda fuit: ideo ſi voluerimus, ut Experimentum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer