Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. ſenſuum ope, quia his in corporum internam ſubſtantiam non pe-
netramus, ſed ſuperficies eorum tantum videmus, tangimus, gus-
tamus, olfacimus; adeoque directe non poterunt cognoſci, quem-
admodum Extenſio, Figura, Mobilitas; ſed dari intelligere licet
tantum ex editis effectibus; qui ſi illius ſint naturæ, ut nequeant
niſi ex viribus internis ſluere, hæ aſſumendæ ſunt, tumque ſunt de-
monſtratæ; nec aliter unquam probari poterunt.

Effectus univerſales hi ſunt, ut omne corpus ſive ſolidum, ſive
fluidum immediate alteri ſolido vel fluido applicatum in vacuo co-
hæreat, in exigua ab altero diſtantia minus cohæreat, tamen ver-
ſus alterum dirigatur, & ſi poteſt, moveatur: in majori autem
intervallo non cohæreat, neque ſenſibiliter dirigatur vel moveatur.

Qui effectus cum conſtanter in vacuo, ubi nulla cauſa externa
datur, eveniunt, nequeunt fluere niſi ex vi interna; adeoque ma-
nifeſto arguunt vim internam dari in corporibus, quæ agat exeun-
do aliquantum, maxime in immediato contactu, minus in inter-
vallo exiguo, minime in diſtantia notabili: Quæ vis pellit corpus,
quod interne occupat, verſus alterum, & hoc reciproce verſus
primum, donec ambo ſe contingant, & nequeant propius acce-
dere; in contactu ſe premunt directione oppoſita viribus mutuis,
& quantum ſe premunt, tantum cohærent: in exiguo intervallo
hæc vis pellit utrumque verſus ſe, ſed quia hæc vis undiquaque
exeundo ex corpore ſub forma radiorum Lucis e puncto lucente
emiſſorum, quorum denſitas decreſcit in diſtantiis a puncto lucen-
te, minus operari poteſt in corpus remotum, quam in ſibi conti-
guum, quod ita minus cohærebat, & idcirco minime agens in pro-
cul diſſitum cum eo non cohærebit.

Hæc vis interna poteſt vocari Attrahens, quia agit quaſi corpus
attraheret alterum, poteſt quoque Interna apprimens vocari, ut
diſtinguatur a preſſione aut pulſione externa, nam nomina ab ar-
bitrio noſtro dependent.

Hæc vis interna â Deo omnibus corporibus indita fuit, voluitque
infinite efficax Creator, ut hæc in ſe operarentur ſecundum vim illam: adeoque hæc vis eſt Lex Naturæ: cui ſimilis obſervatur altera,
Gravitas, appellata, quæ etiam vis eſt interna in corporibus, & univerſalis, nequaquam â cauſâ externa pendens, qua omnia cor-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer