Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

CORPORUM FIRMORUM. creſcent? verum nimis magna forte dicar ſumſiſſe corpora, ea non
concreſcere, ſed tantum minima; quaſi verò in Terrâ duo corpo-
ra magna in unam molem non abirent eadem cauſâ, qua corpu-
ſcula minima: forte compreſſionem non ſatis diu protraxi, non u-
nus annus, ſed plures requirebantur, ut ex Elementis concreſceret
molecula ſecundæ magnitudinis; Verum obſervamus Fluida ſæpe
citiſſime in ſolidam maſſam mutari paucis modo elapſis horæ mi-
nutis, veluti cum offa Helmontii conficitur; aut cum liquefacta
metalla refrigerio committuntur. Forſitan tamen in imis Terræ
viſceribus corpora concreſcere dicentur, non per ſolam compreſſio-
nem, ſed per hanc & per allapſum interpoſitumque inter partes
fluidum: ita enim revera concreſcunt & excreſcunt omnia vege-
tabilia & Animalia: at tum id, quod â Philoſophis quæſitum fuit,
non ſolvitur: quænam enim eſt cauſa, quæ Fluido inter duas inter-
poſito partes ſolidas efficit, ut in unam compactam firmamque
maſſam abeant? quænam eſt quæ vim reſiſtentiæ contra potentiam
rumpentem tantam facit? Quare Fluidum cohæret æque cum par-
te ſolida ſuperiori ac inferiori? Ex quibus apparet, vocem illam
Concreſcere non plus explicare quam fictitia illa Abracadabra: ita
Veteres Peripatetici ſe ſæpius decipiebant nominibus rebus impo-
nendis, uti Antipathiæ, Sympathiæ, Attractionis, Repulſionis,
quibus ſe res intellexiſſe arbitrabantur, quas penitus ignorabant.

2°. Quomodo ex ejuſmodi Hypotheſi explicari poteſt mutatio
duorum corporum fluidorum in ſuperficie Terræ poſirorum, & ne-
quaquam compreſſorum in firmiſſimam ſubſtantiam, abeuntium uti
perpetuo contingit? Quomodo liquefacta in Igne metalla, avo-
lante Igne, concreſcunt in duriſſimas maſſas, etiamſi in vacuo po-
nantur, nec partes ſuperiores ullâ gravitate, aut ſaltem notabili,
premantur? Quomodo duo ſalini, oppoſitæque indolis liquores,
peractâ efferveſcentiâ in vacuo abeunt in ſalem firmum, ubi tamen
nulla cauſa comprimens adeſt, neque liquores in imis Terræ viſce-
ribus, ſed in ſuperficie habeantur?

3°. Præterea ſequitur ex hac Hypotheſi, corpora eo majorem
Cohærentiam habitura, quo ex profundioribus Terræ partibus ef-
fodiantur, atque compreſſa fuerint â plurimis graviſſimiſque pon-
deribus: an autem hoc Experientia evincit? fui ipſe in carbonaria

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer