Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO nearum, dein decreſcunt, donec in immediato contactu repulſio tan-
tum ſit æqualis 13 granis; quid igitur eſt in Magnetibus, quod hanc
Anomaliam producit? an dicam Lapidem, qui examini inſerviit,
conſtare ex partibus valde heterogeneis, quarum quædam attrahunt,
quædam repellunt, & quæ ambæ vires oppoſitæ ex eodem loco Ma-
guetis effluunt, hinc turbantes proportionem vel ſimplicis repulſio-
nis vel attractionis? veroſimile hoc apparet, quamobrem qui ſolam
repulſionem cognoſcere vellet, perſpectam habere deberet vim At-
trahentem eorundem polorum, eamque addere virtuti repellenti ob-
ſervatæ, tum ſumma indicaret totam vim repellentem: Attractionem
autem ſimul cum repulſione dari patet ex Experimento XIII. in
quo ad diſtantiam 3 pollic. 6 lin. & ad minorem attractio præpolle-
bat repulſioni, hinc magnes ex Libra ſuspenſus attrahebatur, non
repellebatur, & in Experimento XV. ad diſtantiam 5 linearum
proportio repulſionis erat minor quam attractionis, unde quoque re-
pulſio imminui videbatur in minoribus diſtantiis, quæ tamen procul
dubio augebatur, quo Magnetes propius ſibi admovebantur, ſed
ab attractione tantopere turbabatur, ut inde oborta fuerit ſumma ir-
regularitas, quæ in ipſis obſervabatur Experimentis, cum ad diſtan-
tias 10, 11, & 4 linearum æqualis repulſio obtinuerit, & maxima
in diſtantia 7 linearum fuerit: confirmabar in hac ſententia, poſt-
quam attractiones in Experimento III. inter hos Magnetes regnan-
tes, & notatas, addideram repulſionibus, tum enim quædam regu-
laritas dabatur, maximaque repulſio foret in contactu immediato,
minor in aliquo Magnetum intervallo, & ſemper decreſcens aucto inter-
vallo, quemadmodum patebit in hac Tabula, exhibente attractiones no-
tatas in Experimento tertio, & Repulſiones in Experimento XIV, ſi-
mul cum Summa ex attractione addita repulſioni, quam hic volumus.

Attract. \\ poll. # Lin. # gran.
12 # 0 # {1/20}
11 # 0 # {1/8}
# 12 # 70 {1/2}
# 10 # 87
# 7 # 114
Repulſ. \\ poll. # Lin. # gran. # Summ. tota \\ repulſion.
11 # 11 # {1/2} # {3/40}
10 # 9 # {3/4} # {7/8}
# 12 # 24 # 94 {1/2}
# 10 # 24 # 111
# 7 # 25 # 139
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer