Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

3°. Sed ecce aliam difficultatem, dentur duæ partes alicujus Flui-
di, quas voco A, B, hæ ſibi imponantur, premantur undiquaque
ab Æthere, ſint aliæ duæ partes æque magnæ corporis firmi D, E,
quæ etiam ſint ſibi impoſitæ, quæ eodem modo premantur ab Æ-
there, hæ cohærebunt, prioribus manentibus aut ſolutis aut facil-
lime a ſe ſolvendis, eadem conditio utriusque corporeæ maſſæ po-
nitur, cur una maſſa firma evadit, altera fluida. Candidus & per-
ſpicax Bernouillius hoc caſu examinato, non dubitavit confiteri
ſibi hærere aquam, utque ſe extricaret adhuc, quid aliud fingere co-
actus fuit, nempe partes fluidi ſe nunquam contingere immediate,
ſed libere rotari & in Æthere natare, cum partes firmi corporis ſe-
ſe attingant, quieſcantque: ſed ecce ſecundam hypotheſin inven-
tam ad hypotheſin aliam ſtabiliendam, imo hæc ſecunda hypothe-
ſis æque difficilis probatu foret quam prior, nec opinor aliquem
facile conceſſurum partes aquæ vaſculum implentes â ſeſe eſſe ita
ſeparatas, ut ſe nunquam contingant, & facto contactu illico in
firmum corpus abirent ſecundum hypotheſin.

4°. Inter cylindros marmoreos deſcriptos ſit exigua quantitas ſebi
interpoſita, in alio caſu ſit paulum major quantitas ſebi, in tertio caſu
interponatur multo plus; Cohærentiæ in omnibus his tribus caſibus
ſunt diverſiſſimæ, nam primi caſus cylindri non ſolventur niſi ap-
penſis libris 1150, ſecundi caſus ſolventur appenſis libris 800, ter-
tii caſus ſolventur appenſis libris 300: in his tribus caſibus ſuperfi-
cies marmoris & ſebi applicati eodem modo ſe habet, non plus
occluſi ſunt pori nec etiam magis aperti in primo quam in tertio
caſu, adeoque appreſſio ſebi ad marmoris ſuperficiem utramque de-
bebit eſſe eadem, & Cohærentia eadem, quæ tamen diverſiſſima
exiſtit.

Quare clariſſime conſpicimus ex hypotheſi Ætheris nequaquam
fluere phænomena, quæ circa Cohærentiam experientia detegit,
meritoque hanc Hypotheſin ex Phyſica eſſe proſcribendam. Hu-
jus ſententiæ tamen patroni, utcunque ſecuti fuerint Carteſium,
laudandi ſunt, quod apprime intellexerint, corpora nequaquam
cohærere niſi per vim quandam, quam idcirco in Scenam protulerunt,
rejicientes omnino doctrinam Carteſii, qui in Princ. Philoſ. parte 2. §. 54. Corpora dura eſſe dixerat, quorum partes juxta ſe quieſcunt;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer