Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM pars ſolidi æquabiliter diſtributi, reliquum poroſum, ſolidum modo
premetur, nam poros libere pervadere Æther dicitur: ſit in alte-
ro pede cubico {1/30} pars ſolidi, reliquum poroſum, adeoque duplo
major quantitas ſolidi plus premetur quam ante, cum majorem ſu-
perficiem, in quam fluidum illud aget, habeat, Sit iterum in
pede cubico {1/10} pars ſolidi æquabiliter diſtributi, reliquum poroſum,
adeoque iterum major erit ſolidi ſuperficies, quæ preſſionem exci-
piet: quo igitur corpora erunt magis ſolida ſub eodem volumine,
eo majorem preſſionem excipient: ſed demonſtratum eſt in Phy-
ſicis corporum gravitatem eſſe in eadem ratione cum ſoliditate,
quia omne ſolidum non modo grave eſt, ſed æque grave eſt,
ergo graviſſima ſolida maxime ab illo fluido prementur, minus
gravia prementur minus: adeoque duo corpora graviſſima ſibi im-
poſita magis preſſa, quam alia leviora & æque magna, etiam ma-
gis cohærebunt levioribus, eritque cohærentia partium in corpo-
ribus, in ratione gravitatis eorum: exploremus an hoc ratiocinium
congruat cum experientia, examinemus an graviſſima ſint cohæ-
rentiſſima; ſi enim id verum, Hypotheſis Ætheris maximam vero-
ſimilitudinem habebit; ſi non reſpondeat rerum eventus, debilitata
haud parum erit: gravitates corporum hoc ordine ſe ſequuntur, a
graviſſimo incipiendo, Aurum, Argentum vivum, Plumbum, Ar-
gentum, Cuprum, Ferrum, Stannum, Mineralia, Semimetalla,
Adamas reliquæque gemmæ pellucidæ & c duriſſimum vero omnium
corporum, hoc eſt cujus partes maxime cohærent, eſt Adamas,
hunc ſequuntur Gemmæ pellucidæ pretioſæ, Silex; inter metalla
Aurum, Ferrum, Argentum, Cuprum, Stannum, Plumbum,
eſt vero Mercurius admodum fluidus. Quanta proinde eſt diffe-
rentia inter ordinem gravitatis in corporibus, & Cohærentiæ in
iisdem? Cur Ferri firmitas ſuperat eam Plumbi, hujus gravitate ſu-
perante pondus alterius? ſed cur Mercurius adeo ſolidus maner
fluidus; cur ejus partes non magis cohaerent appreſſæ ab illo flui-
do, quam partes leviſſimi ſuberis, aut lanæ rariſſimæ, fieri enim
nequit quin duabus ſuperficiebus pollicis quadrati tam ſuberis quam
Mercurii ſe contingentibus, multo plura & majora loca contac-
tuum ſint in his ſuperficiebus, quam in illis, manet tamen Mercu-
rius fluidus, ſuber fit corpus ſolidum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer