11°. Illito animalium glutine calido, quo fabri lignarii utuntur,
erat poſtea frigefactorum Cohærentia minor quam librarum 100,
major tamen quam 90.
12°. Interpoſito Sebo liquefacto, inter calidos, refrigerati ut ſu-
pra, cohæſerunt vi librarum 800.
13°. Interpoſita Cera liquefacta cylindrisque bene calefactis ut
Ceram fuderint, refrigerati poſtea cohæſerunt vi librar. 900.
14°. Interpoſita Pice in Igne ſoluta cylindrisque prius probe ca-
lefactis, refrigeratorum poſtea obſervata fuit Cohærentia major
librarum 1400; quanta ſit, definire nequeo, cum annuli cuprei,
D fig. 4. uncique ferrei, ex quibus ſuſpendebantur, fuerint disru-
pti, manente tamen baſium conjunctione.
15°. Duo cylindri, quos repræſentat fig. 5. Tab. XVII. ex mar-
more albo confecti, planiſſimarum baſium, quarum diameter erat
2 {1/12} digitorum, interpoſitâ Aquâ cohæſerunt vi 6 Unciarum.
16°. Sed iis affuſo oleo Cohærentia fuit 15 {1/2} Unciarum.
17°. Calefactis cylindris & interpoſitâ Cera liquefacta cohæſe-
runt frigidi vi 1250 librar.
18°. Calidis baſibus affuſo ſebo candelarum, frigidi poſtea cylin-
dri cohæſerunt vi librarum 900.
19°. Alii cylindri majores ex marmore albo confecti, diametri
2 {7/12} digitorum calefacti & interpoſito ſebo calido, deinde refrige-
rati cohæſerunt vi librarum 1150.
20°. Alii minores ex eodem marmore, quorum diameter baſeos
erat {10/12} digiti, calefacti ut ſebum fuderint, frigidi ut supra, cohæſe-
runt vi librarum 200.
21°. Confecti fuerunt ex marmore nigro alii cylindri, quorum
diameter fuit 2 {2/12} digitorum, qui eodem modo tractati interpoſito
ſebo cohæſerunt vi librarum 900.
22°. Ex Ebore tandem duo confecti ſunt, quorum diameter
2 {7/12} digitorum, hi interfuſo ſebo tantum cohæſerunt vi librarum
200.
§. 6 Ex miſturâ nonnullorum fluidorum oriuntur maſſæ firmæ,
quemadmodum fit in omni coagulatione; Lac cum acido miſceatur,
in caſeum abibit: Spiritus Urinæ Alcoholi vini affundatur, in Of-
fam Helmontii mutabitur, glaciei duritiem æmulantem: miſcea-