Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

Sed apparet intuenti hanc repulſionis tabulam, quod nec certa
nec determinabilis proportio inter vires & diſtantias detur, uti nec
in attractione inveniri poterat.

Attamen multo major eſt attractio quam repulſio; cum enim in
immediato contactu fuerit attractio æqualis 340 granis, repulſio
tantum fuit æqualis 44 granis, & comparando Experimentum terti-
um cum hoc, facile patet quanta diverſitas obſervetur.

21. EXPERIMENTUM XV.

Volui præterea obſervare, an vires repellentes utriusque poli ejus-
dem Magnetis forent æquales, aut quomodo variarent; itaque Ma-
guetem, qui poſtremo inſerviit experimento & ex Bilance pendebat,
converti, ut alter polus deorſum ſpectaret, converti quoque
Magnetem rotundum in tabula poſitum, tumque obſervationes notavi
ſequentes:

Ad diſtantiam \\ Linearum. # fuit repulſio granorum.
12 # 30
11 # 32
10 # 32
9 # 33
8 # 34
7 # 36
6 # 36
5 # 34
4 # 32
3 # 28
2 # 27
1 # 25
0 # 13

Ecce eventum, adeo admirandum, ut dubitaverim in initio, an qui-
dem Experimenta rite inſtituta eſſent, ſed repetens eadem, atque ma-
jori attendens cura, omnino easdem inveni repulſiones; Sunt hæ ad
diſtantiam 12 linearum magnæ, increscunt usque ad diſtantiam 7 li-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer