Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM ra ejectum molle eſt, ſed Aëri expoſitum, durum evadit.

§. 5. Corpora majora ſoluta in unam molem concreſcunt ſæpe
firmiſſime cohærentem interpoſito Fluido vel Semifluido, quod
poſtea Fluidum manet, vel in maſſam firmam cum reliquis corpo-
ribus abit. Specula duo plana & ſicca ſibi imponantur, parum co-
hærent, verum iis interponatur Aqua, Oleum, Pinguedo ſoluta,
animalium liquidum Gluten, Therebinthina, Pix aliave ejuſmodi
glutinoſa, multo fortius cohærebunt: Eodem modo elapidibus duo-
bus, interjecta cera, reſina, aut reſinoſis, maſſam unitam com-
ponemus: Fabri Lignarii gluten ſemifluidum inter duo ligna inter-
ponunt, poros implent, ligna comprimunt, quæ ſæpe non minus
cohærent, quam ſi naturaliter concreviſſent: Cæmentarii inter la-
teres maſſam interpungunt ſemifluidam, quæ eſt aqua cum arena
& calce ſubacta, qua cum lateres in molem firmam abeunt: Inter
duo duriora metalla aliud mollius aut facilius in igne liqueſcens ſe-
mifluidum fundatur, quo corpus unitum & valde cohærens com-
ponitur: hæc vulgaria ſunt, verum addere convenit alia experi-
menta quæ infra explicabo, ut & rationem quare inſtituta ſint.

1°. Præparata fuerunt ex vitro albo duo corpora ejus formæ quam
exhibet Tab. XVII. fig. 1. A B C, quorum caput A craſſius & rotundiuſculum diametrum habet 2 {1/5} pollic. Rhenol. & altitudinem
{1/2} pollicis; pars inferior B C cylindrica eſt, diametri 1 {1/1 1/2} pollic. al-
titudinis {3/4} pollic. erat baſis B C & planiſſima & polita. Dein-
de confectum fuit ex denſo Cupro corpus cavum F G. fig. 2. per-
foratum in G, ita ut Vitri A B C, partem inferiorem B C trans-
mitteret, arcte autem comprehenderet caput craſſius A. in margine
interiori F donabatur cochlea, cui alia reſpondebat E operculi D E: immiſſo vitro huic æneæ capſulæ appoſitum fuit operculum; hic ap-
paratus ex unco K appenſus fuit Libræ brachio, reductusque in æ-
quilibrium: alterum corpus vitreum, ſimile & æquale priori etiam
ſimili apparatui æneo incluſum fuit, poſitumque in menſa, ita ut
baſin accurate horizontalem habuerit; tum alterum dimiſſum ut
ſuâ baſi baſin inferioris attingeret, quemadmodum fig. 3. oſtendit,
obſervatæ ſunt ambo corpora cohæſiſſe, aut ſe attraxiſſe vi 1 {1/2} gra-
norum Medicorum, quamvis utraque baſis fuerit ſicciſſima & mo-
do ante mundata.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer