PRÆFATIO.
lius intelligatur, non plane ſupervacaneum puto.
Galilæus, Vir vaſti ingenii, & perſpicientia in omnia penetrante
pollens, eaque, quæpræterviſa ab aliis in Philoſophia erant, detegens; illico ad hanc Mechanicæ partem, quæ Corporum Firmitatem ſpectat,
animum applicuit, & Geometrice Leges Cohærentiæ reſpectivæ ex
ſuppoſita Abſoluta dare anniſus fuit; plurimaque abſtruſa phænomena
& abſcondita Problemata feliciter reſolvit; verum hinc inde aliquid
humani paſſus fuit, veluti cum Cohærentiam reſpectivam ſubduplam
Abſolutæ ponit, vel Solidum parabolicum utrimque fultum æqualis
ubique reſiſtentiæ pronunciat, aut ubi excavatorum corporum fir-
mitates cum ſolidis æque magnis comparat: facile profecto in re
ardua vacillat ſubinde intellectus, præcipue quando quis primus
Scientiam novam, & antea inauditam, condit, glaciemque frangit: Sed
hi lapſus facillime condonabuntur ab omnibus æquis rerum arbitris,
quia Natura ſæpe profunde obvelat in reſiſtentiarum doctrina ve-
ctium & fulcrorum ſitus, momentorum rationes, potentiarum di-
rectiones; quibus in inextricabilem Labyrinthum Eruditos conjicit: Idcirco elegantiſſime Virorum Magnorum errores excuſat in nego-
tiis ejuſmodi intricatiſſimis eloquentiſſimus Fontenellus in L’Hiſt. de L’Acad. Roy. A°. 1707. Sed quodcunque horum fuerit, id fa-
mæ Galilæi nihil detrimenti afferet, agnoſcere enim ſemper tene-
buntur mortales, Galilæum eſſe hujus doctrinæ inventorem; & qui
ipſe ſubtilia cum explicuit, ad ulteriora viam aperuit: Inventor au-
tem vere primus eſt, nam id, quod Ariſtoteles Mechanicis quæ-
ſtionibus inſeruit, indagans, Quare Ligna, quo longiora, eo de-
biliora ſint? exigui eſt momenti, nec Scientiæ novæ initium, quem-
admodum nec ea, quæ Guevara doctiſſimis ſuis commentariis huic
Ariſtotelis loco addidit.
Galilæum ſecutus fuit Blondellus, qui Anno 1661 Epiſtolam edi-
dit, in quâ famoſam Galilæi propoſitionem diſcuſſit, oſtendens So-
lidum non Parabolicum, ſed Ellipticum requiri, ut utrimque ful-
cris impoſitum ubivis æqualis reſiſtentiæ habeatur, memoratque ſi-
mul ſe Volumen de Reſiſtentia ſolidorum compoſuiſſe, cui titulum
Galilæi promoti præfixit: Epiſtola prior deprehenditur quoque in
Libro, Regiis typis Anno 1676 Pariſiis edito, cui titulus, Recueil
de pluſieurs Traitez de Mathematique.